Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXXXVIII: Adhuc de eodem



Download 2,78 Mb.
bet147/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   143   144   145   146   147   148   149   150   ...   154

Cap. LXXXVIII: Adhuc de eodem


Avicenna, ubi sup: Sal quidem est proximus Baurach; alius est frangibilis, alius cavatus; alius sal gemma qui est sicut crystallus; alius napitus, qui est niger, cuius nigredo est ex parte napticitatis quæ est in ipso, qui cum tamdium suffumigatur donec ab eo napticitas removeatur, remanet sicut sal gemma; alius est Indus, qui etiam niger non propter napticitatem quæ in ipso sit sed propter eius substantiam, et marinus qui[dem] cum aquæ obviat, illico liquescit; terrenus autem non ita.

Salis utilitatis Calidus est et siccus secundo, et quanto plus est amarior, tanto plus est calidior. Est abstersivus, resolutivus, constrictivus, exiccativus, cuius fortitudo operationum est propter resolutionem et stipcitatem suam et est disruptivus ventositatum et ille qui est adustus, vehementioris est desiccationis et resolutionis et ipse confert putrefactioni et confert humorum crassitiei: ipsius autem flos est subtilior et ille qui est adustus et [pluvius]


eius est ipsi propinquus et ambo resolvunt plusquam sal. Cavatus minoris est resolutionis et minus subtilis, et cavatus quando lavatur exiccat multotiens sine mordificatione. Frangibilis autem est magis abstersivus et quando cibis frigidis admiscetur dissolvit eos, Niger vero fortioris est resolutionis et omnes isti liquefaciunt humores congelatos. Amarus autem vehementius calefacit et resolvit. Salis gemmæ effectusSal gemma ventositates fugat, sensum acuit, gingivam mollificatam constringit, educit quoque phlegma crudum fortiter et melancholiam, iuvat etiam vomitum proprie et confert doloribus stomachi frigidis. Cum aceto superpositus auris dolori confert. Naptici Napticus educit phlegma putridum et aquam et choleram et melancholiam: valet similiter squinantiæ et apostematibus gulæ. Omnes quoque species salis inscidunt hlegma vitreum et viscosum in pectore.

Sal marinum et metallinum Isaac: Sal duobus modis est, metallinum scilicet et marinum. Marinum fit in lacubus, quos salinas appellant, vel de aqua maris æstivo calore cocta. Metallinum laudabile maxime, quod caret lapidibus et est clarum, obtusum et æquale. Marinum quoque bonum est, si candidum est, non tamen quale metallinum. Utrumque in actione æquale est: initio solvunt et mundicant superfluitatem crassorum ac putridorum humorum, deinde quod ex eis remanet desiccant et consumunt: quibus finitis naturalem corporis humiditatem coadunant et constrictam conservant et poros cutis claudunt.



Philosoph in lib de vege.: Sal generatur in lacunis quia dulcis aqua fit salsa: superat ergo salsedo terræ salsedinem illam, quia remanet ær inclusus, ideo dulce non erit illud corpus. Alio quoque modo sal ex aquis est, quoniam exit ex eis ut sudor.

Cap LXXXIX: De flore salis


Flos salis cur ita dicitur? Plinius, ubi supr: Salis flos —ut iam dictum est superius— non fit nisi stantibus Aquilonibus: est autem favilla salis, quæ ex eo, quod levissima atque candidissima est flos salis appellatur et flos quidem salis, in totum diversa res est humidiorisque naturæ et crocei coloris aut rufi, velut rubigo, odore quoque ingrato: dissentiens a sale non a spuma tantummodo. Ægypto invenitur Niloque deferri videtur. Quibusdam etiam fontibus innata<t>: optimum ex eo est, quod olei quandam pinguedinem reddit: est etiam in sale pinguedo quod miraculum existit. Adulteratur autem tingiturque rubrica vel plerumque testa trita qui scilicet fucus aqua diluente facticium colorem deprehenditur, cum verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter [calorem] eo maxime utantur. Canitia in vasis est summa, humidior autem pars media.

Floris natura est aspera et calefactoria: stomacho est [col 363] inutilis, pilos detrahit ex palpebris, sudorem eiicit, alvum solvit in vino et aqua, acopi[ci]s et smegmaticis utilis, detrahit et ex palpebris pilos efficacissime. Fæces imæ concutiuntur, ut color croci redeat. Præter hæc, etiam appellatur in salinis salsugo ab aliis salsilago, tota liquida marina aqua salsior, vi distans.

Aliud etiam liquoris exquisiti genus, quod garon vocavere intestinis piscium ceterisque quæ abiicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies: hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Græci garon vocabant. Spuma salis ad omnia in medicinis est ipso sale iucundior atque utilior.

Autor: Hæc de sale et eius spuma et flore et multiplic eius origine et virtute vel operatione ad præsens dicta sufficiant. Nunc de nitro, quod etiam in parte salis habet naturam ac similitudine dicendum mox restat.

Cap. XC: De nitro


Isidorus: Nitrum a loco sumpsit vocabulum: nascitu enim in Nitria oppido, vel regione Ægypti. Ex quo et medicinæ fiunt et sordes corporum et vestium lavantur. Huius natura non multum a sale differt: habet enim virtutem salis et similiter oritur canescentibus litoribus siccitate. Aphronitrum autem est spuma nitri et colligitur in Asia, in speluncis distillans: de hinc sole siccatur; optimum putatur si minime fuerit ponderosum et maxime friabile, colore pæne purpureum.

Glossa super parabolas: Nitrum salis simillimum est excepto quod nihil salsi saporis habet: crepitat autem in aqua sicut calx viva, sed aquam lavationi habilem reddit. Sicut ergo acetum in nitro ebullit, sic perversa mens deterior succenditur correctione.

Plinius, ubi supra: Nitri natura non multum a sale distans et eo diligentius dicenda, quia palam est medicos, qui de eo scripsere, ignorasse naturam nec quemquam Theophrasto diligentius tradidisse.

Exiguum fit apud Medos canescentibus siccitate convallibus, quod vocant halmigata. Minus etiam in Thracia iuxta Philippos [sordida] terra, quod appellant agrium. Nam quercu cremata numquam multum factitatum est, iam pridem in totum omissum. Aquæ vero nitrosæ pluribus locis reperiuntur, sed sine viribus densandi: in Macedonia nitrum optimum est ac copiosum, quod calestrium vocant, candidum et purum sali proximum. Lacus est nitrosus exiliente in medio dulce fonticulo, ibique fit nitrum circa canis ortum novenis diebus, totidem cessat rursusque innatat et deinde cessat, quo apparet soli naturam esse, quæ hoc gignat: compertum est enim nec Soles proficere quicquam cum cesset nec imbres. Mirum est autem illud scatebra fonticulo superemicante lacum nec augeri nec effluere hisque diebus. Quibus gignitur, si fuerint imbres salsius faciunt nitrum; Aquilones deterius, quia validius commovent limum. Et hic quidem nascitur.

Modus generationis Nitri In Ægypto autem conficitur multo quidem abundantius sed deterius, nam fuscum est atque lapidosum; fit autem eodem modo pene quo sal, nisi quod salinis infundunt mare, [nihilum] <Nilum> autem nitrariis. [siccantur] Nilo accedente, madent succo nitri eo discedente quadraginta diebus continuis, non ut Macedonia statis; si etiam imbres affuerint minus de flumine addunt. Statimque ut densari est cœptum, rapitur ne in nitrariis resolvatur. Sic quoque olei natura intervenit ad scabiem animalium utilis; conditum in acervis durat. Mirum in lacu As<c>anio et quibusdam circa Chalcida fontibus summas aquas esse dulces potarique inferius nitrosas: in nitro est optimum quod tenuissimum et ideo melior est spuma. Tamen ad aliqua sordidum, ut ad inficiendas purpuras tincturasque omnes.

Nitraria egregiæ Ægyptiis, nam circa [Achatin] et Memphim tantum solebant esse; circa Memphim deteriores. Nam et lapidescit ibi in acervis multique [col 364] sunt tumuli ea de causa saxei, faciunt ex his vasa. Necnon frequenter liquatum cum sulphure coquentes in carbonibus. Ad ea quoque quæ inveterari volunt, illo nitro utuntur. Sunt ibi nitrariæ in quibus et rufum exit a calore terræ. Spumam nitri quæ maxime laudatur antiqui negabant fieri, nisi cum ros cecidisset prægnantibus nitrariis, sed nondum parientibus —itaque non fieri incitatis etiam si caderet—; alii operimentorum fermento gigni existimavere. Proxima ætas medicorum aphronitrum tradidit in Asia colligi in speluncis mollibus distillans, specus eos colligas vocant, deinde Sole siccant.



Probatio nitri Optimum putatur Lydium: probatio ut sit minime ponderosum et maxime friabile, colore pæne purpureo: hoc in pastilis affertur, Ægyptium in vasis picatis ne liquescat, vasa quoque ea sole inarescentia perficiuntur. Itaque nitri probatio, quod sit tenuissimum et quam maxime spongiosum ac fistulosum. Adulterati deprehensio In Ægypto calce adulteratur, gustu deprehenditur. Sincerum enim facile resolvitur, adulteratum vero pungit, calce aspersum vehementem odorem reddit. Uritur in testa opertum ne exiliat. Nitraria nihil gignit nec alit, cum in salinis gignantur herbæ et in mari tot animalia, tantum algæ. Maioremque nitro acrimoniam apparet esse, non hoc tantum argumento sed in eo quod calciamenta protinus consumunt nitrariæ. In pane salis vice, calestrico nitro utuntur. Nota Sal et nitrum sulphuri concoctum in lapidem vertitur.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   143   144   145   146   147   148   149   150   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish