Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXXXVI: De operatione ipsius in alchimia



Download 2,78 Mb.
bet146/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   142   143   144   145   146   147   148   149   ...   154

Cap. LXXXVI: De operatione ipsius in alchimia


Ex libro de aluminibus et salis: Sal est aqua quam coagulavit siccitas ignis: huius natura sicca et calida est, proprietatis autem eius est quod liquefacit aurum et argentum cum vehementia ignis et augmentat in eius nativum colorem, scilicet in auro rubedinem et in argento albedinem. Convertitque ea corporeitate ad spiritualitatem, abluitque copora a putredine [sorditie] et corrodit eorum sorditiem, id est, sulphureitatem. Cum eo quoque calcinantur copora, non cum alio: Sal invenitur in omnibus rebus invenitur quoque in omnibus cineribus plantarum et calcibus lapidum et ossibus animalium et in omnibus rebus: ideoque sapientes nominaverunt argentum communitatis —argentum quidem propter eius albedinem; communitatis autem quia omnes homines eo indigent et utuntur in omnibus rebus et cum eo rectificantur creaturæ—. Deus quoque excelsus non laudavit creaturam in lege, sicut laus est eius in sale. Qui ergo scit salem et eius solutionem atque coagulationem, scit secretum occultum sapientium, id est alchimistarum.

Ipse quidem corpora dealbat et mundificat atque resolvit: spiritus quoque coagulat et retinet ac prohibet ab eis adustionem ignis. Sunt autem multi sales et omnes præparati apud complementum redeunt ad salem hammoniacum, qui est salium melior ac nobilior in regimine fixus non fugiens ignem et ipse quidem est oleum, quod coagulat siccitas ignis. Huius natura calida est et sicca, subtilis; penetrans, profundans et est spiritus volans; adiuvans exilit: sine ipso enim non compleretur elixir nec exolveretur nec egrederetur.



Ex additis libri quarti meteororum: Alumen et sal ammonia cum sunt de genere salis, nisi quia ignis in sale ammoniaco magis est quam terra et totum sublimatur et ipsum est cui miscetur fumus calidus nimium subtilis igneitatis multæ et est coagulatum ex siccitate.

Cap. LXXXVII: De diversis speciebus salis


Quatuor genera salis Constant., ubi supra: Sal quatuor modis est: quod sit in salina commune est; est et sal gemma; est et Indicum, cuius color pertinet nigredini, lucidum et durum; est et aliud quod dicitur napticum, id est, aqua coagulata de petroleo fluxa. Omne tamen calidum et siccum est, sed non æqualiter: sal hammoniacum calidum est et siccum in quarto gradu facitque alterum sal similiter nitrum. Sal gemma suaviter purgat phlegma, est etiam sale communi utilior. Indicum phlegma purgat et choleram nigram et diversos putridos humores et facit velocit potionem a stomacho descendere. Napticum est calidius et siccius ceteris: mundificat et dissolvit, corporis pruriginem amputat, superfluam carnem palpebrarum crescere non †fluit†, alias corrodit deforis, valet hidropicis si cataplasmetur. Sal hammoniacum colat et mundificat et plus interiora quam exteriora purificat.

Plinius, ubi supra: Sal omnis aut fit aut gignitur et utrumque pluribus modis sed causa gemina, scilicet humore coacto vel siccato. Siccatur in lacu Tarentino, æstivis solibus totumque stagnum in salem abiit, modicum alioquin altitudine genua non excedens. In Sicilia quoque lacu qui Canonicus vocatur et alio iuxta Gelam: horum extremitates inarcescunt tantum sicut in Phrigia et Cappadocia Aspendi ubi largius coquitur et usque ad medium lacum. Aliud etiam est in eo mirabile, quod tantundem noctu subvenit quantum auferas die. Est autem omne <ex stagnis> [aliud] minutum et non globatum.

Aliud genus ex aquis maris spone gignitur spumaque in extremis litoribus [col 361] ac scopulis relicta: Solis calore densatur et acrior est qui in scopulis invenitur. Sunt etiam tres differentiæ naturales, nam in Bactris duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad [D]Arios, sale æstuant; in Cypro autem et circa Memphim lacum illum extrahunt, deinde Sole siccant. Flumina salis Aliubi quoque summa flumina desiccantur et densantur in sale; reliquo amne velut sub gelu fluente, ut apud Caspias portas, quæ flumina salis appellantur. Sunt et in Aphrica lacus turbidi salem ferentes: feruntur et Pegasei calidi fontes. Sunt et montes nativi salis, ut Oromenus in Indis, in quo lapidicinarum modo cæditur renascens maiusque regum vectigal ex eo est quam ex auro et margaritis: effoditur etiam de terra, ut palam est humore densato in Cappadocia: ibi cæditur speculatium lapidum modo. Pondus magnum glebis, quas micas vulgus appellat.

Domus ex massis salis Carrhis, Arabiæ oppido, muros domosque massis salis faciunt aqua ferrumminantes. Invenit et iuxta Pelusium Ptolomæus Rex cum <c>astra faceret, quo exemplo postea inter Ægyptum et Arabiam etiam squalentibus locis incœptus est inveniri detractis arenis. Qualiter et per Aphricæ sitientia usque ad Ammonis oraculum: is quidem crescens cum Luna noctibus. Nam Cyrenaici tractus nobilitantur ammoniaco, ipso quia sub arenis invenitur appellato: similis est colore alumini, quod schiston vocant, longis glebis neque perlucidis, ingratus sapore sed medicinæ utilis. Probatur quam maxime perspicuus rectis scissuris. Insigne de <eo> [quo] proditur quod levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus vix credibili pondere ingravescat. Causa evidens cunicolorum spiritu madido sic adiuvante molientes, ut adiuvent aquæ. Adulteratur Siculo, quem Cocanicum appellamus, nec non Cypro mire simili. In Hispania quoque Citeriore e Gelaste cæditur glæbis pene translucentibus, cui iam pridem palma a plerisque Meidicis inter omnia salis genera perhibetur. Omnis autem locus in quo sal reperitur, sterilis est nihilque gignit.

Inter hæc sunt varia facticii genera: vulgaris namque plurimusque in salinis mari affuso, non sine aquæ dulcis riguis, sed imbre maxime iuvante ac super omnia sole multo, non aliter inarescens. Aphrica vero circa Uticam acervos salis construit ad collium speciem, qui ubi sole induerint nullo humore, vix etiam ferro cæduntur: fit tamen et in Creta sine riguis et in salinas mare infundentibus et circa Ægyptum ipso mari influente in solum Nilo —ut credo— succosum. Fit et e puteis in salinas ingestis. prima densatio Babylonia in bitumen liquidum oleo simile cogitur, quo et in lucernis utuntur, detracto subest sal et in Cappadociæ puteis ac fonte quæ in salinas ingerunt. In Chaonia excoquunt aquam ex fonte, refrigerandoque salem faciunt mertem nec candidum. Galliæ Germaniæque ardentibus lignis aqua salsam infundunt. Hispaniæ quadam sui parte puteis hauriunt muriam appellantes: lignum quoque salem deferre arbitrantur: quercus optima, ut quæ per se cinere sincero vim salis reddat; alibi vero corilus laudatur. Ita infuso liquore salso, carbo etiam in salem vertitur. Quicumque tamen ex ligno conficitur, niger est. Marinorum maxime laudatur Cyprius a Salamine a e stagnis Tarentinus ac [e riguis]


> qui Tateus vocatur: hi duo oculis utiles. A Cappadocia vero qui in laterculis affertur cutis nitorem dicitur facere. Magis tamen excedit is quem Schitium appellamus, itaque a partu ventrem cum melanthio illiniunt..

Ex lib. de natur. re.: Salis omnis species calida est et sicca, pontica et elimans. Diversificantur autem illarum actiones secundum substantiam. Sal Indi [cum] desiccativum est et subtiliativum; Sal vero napticum, id est nigrum, calorem habet fortem, solvit choleram. [col 362]

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   142   143   144   145   146   147   148   149   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish