Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XCI: De virtute ipsius in medicina



Download 2,78 Mb.
bet148/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   144   145   146   147   148   149   150   151   ...   154

Cap. XCI: De virtute ipsius in medicina


Quibus medetur nitrum Idem: Nitrum in medicina calefacit, mordet, siccat, extenuat, spissat et exulcerat. Utile est his quæ sunt evocanda vel discutienda et lenius mordenda atque extenuanda, sicut in papulis pustulisque. Quidam in hoc usu accensum vino austero restringunt atque ita trito in balneis utuntur sine oleo. Claritatem visus cum melle inunctum adiuvat, oculorum cicatrices ac genarum scabrities cum fico illitum extenuat. Dentium nigrentium curatio Sudores nimios cum iride arida adiecta oleo viridi inhibet; dolori dentrium ex vino, si cum pipere colluantur, prodest: dentes quoque nigrescentes crematum dentifricio ad colorem reducit; lendes et capitis animali necat cum samia terra illitum ex oleo. Auribus purulentis vino liquato infunditur. Sordes eiusdem partis erodit ex aceto; sonitus et tinnitus discutit siccum additum. Vitiligines albas cum Cimolia creta æquo pondere ex aceto in Sole illitum emendat: furunculos admixtum resinæ extrahit, aut cum uva alba passa, nucleis eius simul tritis testium inflammationi occurrit. Item eruptionibus pituitæ in toto corpore cum axungia contraque canis morsus addita resina cum aceto illinitur, sic et serpentium morsibus, phagedinis et ulceribus quæ serpunt aut putrescunt cum calce ex aceto. Hydropicis fico tusum datur illiniturque: discutit et tormina, si decoctum bibatur, pondere dragmæ cum ruta vel aneto vel cymino. Reficit lassitudines cum oleo ex aceto perunctorum Contra algores manuum et contra algores horroresque prodest manibus pedibusque fricatis cum oleo. Comprimit et pruritus suffusorum felle, maxime cum aceto datum. Succurrit et venenis fungorum ex posca potum aut si bupestris [pasta] sit ex aqua vomitionesque evocat. His qui sanguinem tauri biberint cum lasere datur. In facie quoque exulcerationes sanat cum melle et lacte bubulo. Ambustis totum donec nigrescat tritumque illinitur. Infunditur [urceis] et renum doloribus aut rigori corporum nervorumque doloribus. Valet etiam contra [venenea] , contra paralysim linguæ vel tussim veterem. Morbum regium in vino exterminat potum et contra sanguinis e naribus profluvia aquæ vapore naribus rapto. Item <perungui ante accessiones frigidas nitro et oleo multi præcepere> contra lepras, lentigines et podagras <in balneis uti>.

Avicen., in 2 can: Baurach, id est, nitrum, fortius est sale, calidum et siccum in secundo gradu. Ex eo melius est Armenum, leve, laminosum, frangibile, spongiosum, album aut [col 365] purpureum aut roseum, mordicativum. Abstergit autem fortiter et mundificat et excoriat et inscidit humores crassos, attenuat capillos, sanguinem attrahit in superficie<m> corporis et colorem emendat. Confert pruritui, quia virus eius resolvit —proprie Aphricanum cum aceto— et etiam scabiei, paralysi proprie postremæ, cum iam declinat, quoque ac corrosioni nervorum et [frusuribus] et auris surditati, cum spuma eius cum melle distillatur in aurem, nam mundificat eam et aperit atque sonitui cum vino aut cum syrupo et hyssopo. Cum quibusdam medicinis bibitum interficientibus vermes educit eos. Stomachum vero corrumpit. Valet contra venena, præcipue Aphricanum, ut contra præfocationem fungorum; ex eius spuma contra morsum canis et potum cantaridarum; quando comeditur cum ruta et cymino aut decotione rutæ et aneti sedat dolorem ventris pungitivum. Baurachium autem nitrum bibitur cum aniuden propter sanguinis nocumentum. Aphricanum commovet vomitum et emplastrum cum eo ex ficubus factum extenuat hydropisim. Spuma nitri melior Spuma nitri melior est eo exque ea melior est marmorea, facile frangibilis.

Constan, ubi supra: Nitrum affertur de Armenia, alterum de Arabia. Universaliter autem colativum et mundificativum est; interiora corporis et exteriora maxime acto mixtum lavat. Pulverizatum et capilis aspersum eos subtiliat. Laxatiavæ potioni mixtum eam statim de stomacho descendere facit et eam iuvat, sed tamen nervositatem stomachi lædit, morsionem intestinis generat et sudores provocat. Cum oleo inunctum contra oculorum albedinem valet; aceto mixtum et auribus distillatum sonitus gravedinem et ventositatem aufert et humores ad eos currentes coërcet; cum aceto bibitum contra mortiferos fungos facit.

Nitrum eligibilius Dioscorides: Nitrum est eligendum leve et rubeum vel album pertusuras habens sicut spongia. Album acre est et amarum, tale ex India venit. Nitri siquidem aliud est crassum et laminosum, aliud tenue, aliud rubeum, aliud album et omnium virtus desiccativa est et ideo si fuerit ore acceptum minuit ac tenuat pingues et viscosos humores, valet et contra fungos.



Platearius, in lib de simplici medicina: Nitrum est calidum et siccum in secundo gradu. Album melius est quam citrinum. Virtutem habet dissolvendi et extinguendi. Usus eius est contra iliacam passionem; ad faciem quoque purgandam. Item contra stomachi saniem et intestinorum. Contra furfures capillorum et pediculos capitis; contra vermes autem et saniem.

Cap. XCII: De bitumine


Isidorus: Bitumen in Iudæa lacu Asphaltide emergit, cuius glebas supernatantes nautæ scaphis apropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim a terra æstuans, spissantur autem utraque et densitate cœunt et utraque Græci asphlaton appellant. Modus rompendi asphlatum Natura eius ardens et ignium cognata et neque aqua neque ferro rumpitur, nisi solis mulierum inquinamentis, id est, menstruis. Utilis autem est ad compages navium.

Avicena: Bitumen —ut dixerunt quidam— aliud est quod manat de quibusdam montibus, aliud quod natat in quibusdam aquæ meatibus. Et nigrum quidem malum est, leve, sordidum, simile pici, ex quo etiam cum masticatur, sapor picis egreditur, sed est frangibile. Quod autem melius est, clarum est, purpureum cum splendore forte ponderosum.

Bitumen melius quale? Plinius, lib. 32: Bituminis natura sulphuris est vicina, alibi limus, [alibi terra limus] a Iudæa lacu emergens. Terra in Syria circa Sydonem oppidum maritimum a Babylone liquidum invenitur ibique candidum gignitur: liquidum est Appollonaticum, quæ omni Græci pissasphalton appellant ex argumento picis et bituminis. [Pingue] <pinguis> liquoris in Sicilia [col 366] gignitur. Agrigentino fonte rivum inficiens, hoc incolæ arundinum panniculis colligunt citissime sic adhærescens, olei vice utentes ad lumina lucernarum et item ad scabiem iumentorum. Naphthen quoque bituminis generibus quidam ascribunt, sed ardens vis eius ignium naturæ cognata, procul ab omni usu abest.

Probatio bituminis Bituminis probatio est ut quam maxime splendeat fitque ponderosum et grave, [leve autem] <graveolens atrum> modice, quoniam adulteratur pice. Utile est non solum medicinis sed etiam illinitur æramentis firmatque contra ignes. Solent etiam ex eo statuæ tingi et illiniri. Calcis quoque usum præbuit ita ferrumminatis Babyloniis muris. Placet in ferraris fabrorum officinis tingendo ferro, clavorum capitibus et multis aliis usibus.

Ex libro de vaporibus: Contingit autem in aliquo terræ loco quod terrestri humidi compressione in ipsi fit pinguius, sicut in sterquilinio. Et in tali casu fieri contingit in cavernis bitumen pingue et crassa pinguedine, sicut dicitur inferius in tractatu de mineralibus.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   144   145   146   147   148   149   150   151   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish