Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LIII: De diversitate aquarum multiplici



Download 2,78 Mb.
bet135/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   131   132   133   134   135   136   137   138   ...   154

Cap. LIII: De diversitate aquarum multiplici


Seneca, libro 7: Quæramus nunc de <terrestribus aquis> [quibus rebus aquæ] et qua ratione fiant, quomodo tot ingentia iugiter decurrunt, et <qua re> alia quidem hibernis aquis tumescant, alia vero in defectu ceterorum aminium crescant, de illis autem quæ calent, utrum calidæ nascantur an fiant, de ceteris quoque differendum quas insignes aut sapor aut aliqua alia reddit utilitas: quædam enim oculos, quædam nervos iuvant, quædam inveterata et a medicis desperata vitia procurant, quædam medentur ulceribus, quædam interiora potu fovent ac pulmonis ac viscerum querelas levant, quædam etiam sanguinem supprimunt et tam varius illis est usus quam gustus.

Omnes aquæ aut stant aut eunt aut colliguntur aut varias habent venas; aliæ dulces sunt, Sulphuratæ, aluminosæ aquæ aliæ [variæ] asperæ, quippe interveniunt salsæ amaræque aut medicatæ, ex quibus sulphuratas dicimus, ferratas, aluminosas, quas indicat [vini] sapor. Habent etiam alia discrimina multa: primum quidem tactus, quia frigidæ sunt et calidæ; deinde ponderis, quia leves et graves; deinde coloris, quia puræ, turbidæ, cærulæ, lucidæ; deinde salubritatis, quia sunt utiles et mortiferæ; sunt et quæ coguntur in lapidem, quædam tenues, quædam pingues, quædam alunt, quædam sine ulla bibentis ope transeunt, quædam autem haustæ fecunditatem afferunt. Ut autem stet aqua vel fluat, loci positio efficit. In devexo fluit, in plano continetur et stagnat; aliquando vero in adversum spiritu impellitur et tunc non fluit sed cogitur; <alia> colligitur ex imbribus, <alia> ex f[r]onte suo nativa est.



Isidorus, lib. 12: Aquarum naturæ diversitas multa est, nam multæ sunt salis, aliæ nitri, aliæ aluminis, aliæ sulphuris, aliæ bituminis, aliæ curam morborum adhibentes. Nam iuxta Romam Albulæ aquæ vulneribus medentur, et Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. In Campania sunt aquæ quæ sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere dicuntur. [col 339]

Cap. LIV: De diversitate aquarum in pondere


Aristoteles in li. Meteororum, 3: Quæ salsa crassa quidem est et turbida, dulcis autem subtilis, ut dictum est supra.

Seneca, lib. 7: Quosdam esse lacus qui nandi imperitos ferant, ut dictum est, notum est. Est enim in Syria stagnum in quo lateres natant et mergi proiecta non possunt, licet graviora sint. Huius rei palam est causa: quacumque enim vis rem expende et contra aquam statue, <dummodo utriusque par sit modus>: si aqua gravior est, leviorem rem quam ipsa est fert et tanto supra extollit quanto levior erit; graviora vero descendunt. At si aquæ et eius rei, quam contra pensaberis, par pondus fuerit nec pessum ibit nec extabit sed æquabitur aquæ et natabit quidem, sed pæne mersa nullaque eminens parte. Et hæc est ratio cur tigna quædam super aquam pæne tota efferantur, quædam in medium submittantur, quædam [æqui libram] <æquilibrium> aquæ descendant. Cum enim utriusque pondus par est, neutrum gestantur. Grave autem et leve est non æstimatione nostra, sed illius comparatione quo vehi debet.

Itaque ubi aqua gravior est hominis vel saxi corpore, non sinit id quod non vincitur mergi: sic evenit in quibusdam stagnis ne lapides quidem pessum eant. Sunt enim et alii pumicosi et leves ex quibus quæ constant insulæ in <Ly>dia natant. Insulæ natantes Theophrastus est auctor; <ipse> ad <Cu>till<i>as natantenem insulam vado: insula [ascillarum] <Cutilliarum> arbores habet et <herbas> nutrit, aqua tamen sustinetur et in hanc atque in illam partem non vento tantum sed aura compellitur. Neque unquam illi per diem et noctem uno loco statio est, adeo leni flatu inducitur. Causæ Huic est causa duplex: aquæ gravitas medicatæ et ob hoc ponderosæ, et ipsius insulæ vectabilis levitas, quæ non est corporis solidi, quamvis arbores alat: forsitan enim leves truncos et frondes in latus sparsas pinguis humor apprehendit ac iunxit. Itaque etiam si qua in illa saxa sunt, invenies [aquosa] <exesa> et fistulosa, qualia sunt quæ duratus humor efficit circa medicatorum fontium rivos, ubi enim aquarum purgamenta co<a>[l]luerunt et spuma solidatur: necessario leve est quod ex ventoso et inani concretum est.

Pondus aquæ unde noscitur Avicenna, libro primo. Pondus aquarum unum est experimentis adiuvantibus ad cognoscendum earum dispositionem. Aqua namque quæ levior est, in pluribus dispositionum est melior. Est autem cum cognoscitur pondus per mensuram: [et est cum cognoscitur] si in duabus aquis diversis duo panni unius ponderis madefiant et postea vehementer exiccentur, deinde ponderentur: aqua enim cuius levius fuerit pondus, melior est.

Isaac, in dietis: Volentes aquas probare, quæ sit gravis vel levis, pannos lineos tenues ac veteres accipiant, eosque medio æqualiter dividant et duabus aquis diversis madefaciant, deinde æqualiter aquis expressis, uno in loco eodem tempore suspendant. Quique prior exiccatus fuerit, aquam in qua madefactus fuerat sciant esse leviorem et tenuiorem.

Auctor: De hac quoque materia superius require ubi dictum est de ponderositate aquæ salsæ.

Cap. LV: De diversitate in colore


Avicenna, in primo canone. Aqua naturalis simplex est nec inspissatur, nisi quia aut frigoris qualitas prævaluit super eam aut propter fortem terretrium partium commixtionem.

Idem in eodem: Aqua turbida lapidem generat et opilationes. [col 340] Ideoque post ipsam res provocativa comedenda est, licet ventrem mollem habenti plerumque conferat ipsa et omnes aquæ ceteræ crassæ et graves; eo quod in eius ventre tenentur nec cito descendunt. Ex huius quidem theriacis existunt res unctuosæ et dulces.

Aqua clara bona qua Const., ubi supra: Aqua clara bona est ad bibendum; si de fontibus fit orientalibus lucida, serena et nullius odoris, cito calescens et cito frigescens aqua huiusmodi est acceptabilis citoque non gravans stomachum exit, eum refrigerans et humectans —claritas eius nihil admixtum significat; levitas autem et cito mutabilitas subtilem esse substantiam demonstrat—. Huius secunda est septentrionalis fontana; aqua quoque de lutosis fontibus fortiter currens et supra petram vel arenam clarissimam, secundum tenet sanitatis gradum: huiusmodi enim aquæ in hieme calidæ sunt, in æstate frigidæ. Aqua non pura, aliquantulum redolens et sapida vel turbida vel quæ ex grandine et nive conficiuntur huiusmodi aquæ, constipationem faciunt in hepate vel in renibus lapidem, dure digeruntur, stomachum difficulter egrediuntur. Aqua putrida, sicut quorundam lacuum vel paludum sive lutosa sive in qua fætentes influunt civitatum putredines, splenem magnificat, hepar et stomachum corrumpit, cutem horridam facit, diversas febres gignit.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   131   132   133   134   135   136   137   138   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish