Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. IIII: De loco congregationis earum



Download 2,78 Mb.
bet120/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   116   117   118   119   120   121   122   123   ...   154

Cap. IIII: De loco congregationis earum


Locus itaque congregationis aquarum est locus originis earum: licet enim videamus eas in multis locis esse et manere et in pluviis ac nimbis ex alto descendere, Oceanus locus originis aquarum tamen originaliter non sunt nisi in Oceani loco, sicut in libro Meteororum probatum est a philosopho.

Beda super Genesim: Itaque congregatae sunt omnes aquae inferiores in unam matricem ut lux quae preterito biduo aquas clare illustraverit, in puro aere clarior fulgeret sic et appareret terra, quae cooperta latebat et quae aquis limosa erat, fieret arida et germinibus apta. Eodem enim die protulit terra herbas et ligna.

Auctor: Locus etiam congregationis aquarum dici possunt omnia loca depressa sicilicet maris, lacuum, fontium et fluminum quae omnia sunt unus locus continuatione. Omnes enim aquae per occultos meatus continuantur cum mari, sicut in humano corpore est unus locus maximus sanguinis —scilicet, epar—, unde exeunt viae sanguinis ut totum corpus irrigetur. Et sic totum corpus est unus locus sanguinis continuatione, quia ad quamlibet eius partem ab epate transmittitur. Vel naturalis locus congregationis aquarum est locus maris, quoniam illic naturaliter omnes aquae tendunt. Eo congregantur Iuxta illud Ecclesiastis: “Omnia flumina intrant in mare et c”. Sic etiam multi sung ignes particulares, unus est tamen locus naturalis ignis ad quem omnis ignis naturaliter tendit.

Cap. V: Cur congregationes aquarum appellavit Deus “Maria”


Obiectio Albertus: Cum autem ipsum elementum aquae naturam habet insipidi et congregationes aquarum factae sunt in uno loco qui prius erat locus elementi, videtur quod congregationes illae appellari deberent insipidae et non Maria. Mare i., amarum Maria siquidem amara sunt et habent aquas compositas, terrestri combusto permutatas, aquae vero ipsius elementi secundum naturam simplices sunt Responsio [et] nos quidem ad hoc dicimus quod mare secundum aquarum suarum substantiam, ut est elementum, est insipidum, [Responsio] at vero per accidens amarum et mixtum est, sicut iam dictum est. Posset mihi dici, quod mare non est amarum, nisi tantum in loco illo, ubi Solis calor a fundo eius terrestres vapores elevat crassos combustibiles sed in alio loco est insipidum, ut videtur velle philosophus in l 1 de animalibus c 6, ubi dicit quoddam genus piscis esse dictum Malachiae Ita Suidas legit; alii legunt per (x), non per (χ) carens sanguine, quod in locis calidis augmentatur et magis est in pelago quam prope ripas, praecipueque in locis in quibus aquae multiplicantur insipidae. Ex hoc enim accipitur quod aquae maris sunt insipidae in aliqua eius —scilicet maris— parte.

Si autem quaeritur cur illas congregationes aquarum scriptura pluraliter appellaverit maria et non sigulariter mare, dicimus quod humidum aquae mal[a]e terminabile est in se, ideoque secundum omnem declivitatem[?] divisibile. Ut ergo notetur diversitas ista, vocavit Deus congregationes aquarum non mare sed Maria.


[col311] Cap. VI: De naturalibus aquae proprietatibus


Avicenna in 1. Cano: Aqua igitur est corpus simplex cuius naturalis locus est, ut sit circundans terram, ab aere circundata, cum in suius naturalibus sitibus permanserit, et haec est eius gravitas comparativa, cuius natura frigida est et humida, ad spargendum et extendendum apta. Omnem figuram recipit sed non retinet. Huius igitur esse in generatis iuvamentum praestat ad figurandum formas, ad lineandum et temperandum: humidum enim cito formas figurales recipit, licet eas cito amittat; siccum autem econtra.

Philosophus in li. de sensu et sensato: Natura aquae insipida est sola et incommixta non nutrit. Subtilissimumque omnium humidorum est, etiam ipso oleo, sed protenditur oleum plus aqua propter lubricitatem. Aqua vero tenuior est, quare et gravius est eam in manu servare quam oleum.

Isido. li. 13: Aqua dicitur eo quod superficies eius aequalis sit. Hinc et aequor appellatum est quod aequale sit sursum. Duo autem validissima vitae humanae sunt elementa, scilicet ignis et aqua, unde graviter damnantur quibus ignis et aqua intercitur. Aquarum elementum ceteris elementis imperat. Aquae enim caelum temperant, terram faecundant, aerem [exaltationibus] suius incorporant, in sublime scandunt et caleum sibi [vendicant]. Quid enim mirabilius aquis in caelo stantibus? Piscium examina secum rapiunt. Effusae omnium in terra nascentium causa fiunt, sordes detergunt, peccata abluunt et potum cunctis animalibus tribuunt.

Plinius, li. 31: Si verum fateri volumus, elementum aquae imperat aliis omnibus. Aquae terras devorant, flammas necant, in sublime scandunt et caelum sibi vendicant ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant, quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. Saepe quoque subvehunt lapides aliena pondera portantes eodemque cadentes omnium e terra nascentium causa fiunt. Omnes quoque terrae vires aquarum [beneficio]sunt.

Vitruvius, de Architectura, li. 8. Nulla denique ex omnibus rebus tantas videtur habere ad usum necessitates quantas aqua: sine qua scilicet nec corpus animalium nec ulla cibi [vitalibus] virtus potest nasci nec tueri nec parari.

Gundisalinus: Aquae superficies exterior est sphaerica, quod patet in scypho aqua repleto.

Cap. VII: De eodem


Ex libro de naturis rerum: Nihil liquidum secundum seipsum maturatur absque arido, unde aqua sola liquidorum minime maturatur, sola quoque non impinguatur. Aquae omnes profunde concurrunt in terra, quod est ob victoriam terrae super aquas. In pedibus autem montium aquae minorantur. Aqua —ut dictum est— evaporat in fumum subtiliorem se per calefactionem ignis et postea remanet terrestre, unde et contingit quod cum aqua decoquitur in decoctione subtiliatur et, si postea ponatur in olla per noctem, apparebit Hypostasis terrea in fundo vasis: similiter evaporat acetum in aquam subtilem et insipidem, postea remanet terrestritas parva; Vinum evaporat in aquam vinum similiter evaporat in aquam per sublimationem instrumenti aquae rosacea. Et quanto fortius est vinum, tanto inde [maior] <minor> aqua extrahitur et terrestreitas maior relinquitur, unde vinum rubeum quia magis est terrestre, [magis] <minus> evaporat in aquam. Et in quolibet liquido non submergitur quod non excedit quantitatem in pondere ipsius liquidi, unde ovum in aqua marina non submergitur, propter illius crassitudinem et gravitatem.

Aqua simplex non debet habere colorem nec saporem nec odorem, nam si quid horum habuerit aliam rem signat in ea admixtam. Aqua simplex tribus sensibus comprobatur Unde secundum Galenum aqua [col312] simplex tribus sensibus comprobatur: visu scilicet, quod sit nullius coloris vel claritatis; gustu quod sit nullius saporis, olfactu ut sit nullius odoris. Aqua subtilis et levis est, quae posita ad ignem vel ad solem citissime calefit. Calefacta vero si ad aerem ponatur, velociter infrigidatur. Citissimaque mutatio eis de qualitate in qualitatem ostendit eius levitatem nec illam habere quicquam terrestreitatis.



Philosophus: Aqua est secundum elementum cuius immensa profunditas dicitur abyssus, quasi absens fundus habet tamen fundum, quamvis nimis profundum: haec frigida est et humida, quae de lapide manat levior est atque limpidior. Aqua communis est omnibus, ad ima fluit, sordes abluit, terrae permixta lutum facit, sitim sedat, ignem extinguit, etc…

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   116   117   118   119   120   121   122   123   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish