Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


[col314]Cap. X: De ponderositate aquae salsae



Download 2,78 Mb.
bet122/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   118   119   120   121   122   123   124   125   ...   154

[col314]Cap. X: De ponderositate aquae salsae


Arist., in li. Meteo. 3: Aqua salsa gravior est dulci, quia salsa quidem crassa est et turbida, dulcis autem facta est subtilis. Cuius indicium est [quia] <quod> si vas cereum ore obstructo mittatur in aquam salsam per horam, deinde extractum aperiatur, invenitur intus aqua quae poros penetrans intravit dulcis in sapore suo et levis in pondere. Experientia de ovo Item si sal attritum in aqua dulci dissolvatur, donec penitus in ea resolvatur, ovum in eam proiectum non submergitur sed natat, quoniam ex sale incrassata est et facta sicut lutum, ovum autem in aqua dulci submergitur. Fertur in Palaestina etiam esse lacus, vehementis amaritudinis et salsedinis, in quo non est piscis, scilicet quia non est ibi subtile nutrimentum, et si homo vel bestia ligatura eius obstricta proiiciatur in eum, natat propter ipsius levitatem et gravitatem aquae salsae: cum comparatur unumquodque eorum ad suum comparabile —videlicet gravitas aquae ad levitatem animalis vel gravitas aquae ad gravitatem animalis et levitas ad levitatem— est etiam gravitas et crassities illius aquae maior gravitate illius animalis. Et si mergatur in ea pannus sordidus, ipsa hora mundificatur propter vehementiam salsedinis. Item invenitur submersio navis cadentis in aqua dulci magis quam in salsa, quia haec illa gravior est. Huius etiam indicium est [quod] in loco [quae] <qui> dicitur Gamon *Vedastinum habet Ganen, <ubi> manat aqua salsa et currit ad flumen dulcis aquae sibi propinquum, propter quod etiam in eo non sunt pisces. Et si quid de illo in vase ponitur et movetur, fit sal simile nivi tenue et subtile, cuius virtus in salsedine crasso sale fortior invenitur quia subtilitas illius aquae dulcis salsedinis virtutem ipsam intrantis propriam facit et quando ex hoc sale multiplicatur in cibis dulcorat ipsum
. Et est vehementis albedinis.

Idem, in libro vegetabilium: Ovum, ut dictum est, in aqua dulci mergitur, in salsa vero natat. Aqua igitur spissa est sub non spissa: spissa enim est de genere terrae, rara vero de genere aeris. Ideoque supereminet aqua dulcis omnibus aquis, et a terra remotior est: hanc ergo naturalem esse necesse est. Aqua vero salsa ponderosior est.

Non enim ascendit aqua nisi dulcis et patet quia quod super aquam ascendit [subtilius] est aqua . Cur flegma in cerebro? Cum ergo illud attraxerit aer subtilatur et ascendit magis, ideoque fontes et flumina fiunt in monitubs et ascendit flegma ad cerebrum. Sic quoque omnes cibi ascendunt et omnes aquae, sed aqua salsa ascendit cum eo <calore> quod siccavit [calor] ad genus aeris, ut in balneo patet: cum enim aquam salsam apprehenderit calor, subtiliantur partes eius et ascendit vapor, partesque salsedinis recedunt, cum humore naturali qui est ex genere aeris et sequuntur vaporem. Cumque procedens unus post alium sursum tectum compresserit, congregabitur et inspissabitur ac convertetur deorsum aqua dulcis guttatim. Et sic in omnibus balneis salsis erit vapor dulcis.

Cap. XI: De natura et effectu aquae marinae


Avicenna in secundo canone: Aqua marina aerea est et calida, fissuris accidentibus a frigori confert antequam ulcerentur, pediculos etiam necat et sanguinem sub cute congelatum dissolvit, confert etiam prurigini et scabiei et impetigini. Vapor aquae marinae confert epylepsiae et hydropisi. Ex hac autem clyster fit ad dolorem ventris pungitivum. Quandoque etiam bibitur et ventrem solvit, deinde ius gallinae [col315] bibitur eiusque mordicationem sedat. Item ad viperae morsum in aquam marina sessio sit et iuvatur ab ea. Similiter etiam fit in reliquis vermibus perniciosis.

Utilitates aquae marinae Dioscorides: Aqua marina viscidam et thermanticam et cacostomacham habet virtutem, ventrem turbat, flegma deponit. Calida vero facta et fomento adhibita apostemata de alto educit et maturat. Duritiam spargit, omnibus diaphoresim praestat, nervorum causas omponit. Cataplasmatibus [necesse] miscetur et nobilibus medicaminibus additur et impetiginibus adhibetur. †[Tepida quoque laterum torsionibus accepta praestolatur]876. Scabies et prurigines fomento adhibita tollit, lendem capitis purgat, tumores mamillarum compescit, similiter adhibita livorem corporis emendat, venenatibus morsibus occurrit, frigoribus opitulatur, sphalongionum et scorpionum ictus vel aspidum non admittit. Calida quoque adhibita corpus tenuatum reficit, lavacris etiam utiliter additur, [quae] <quod> lavacra hidropicis et cephalaricis ac surdis opitulantur, si servata [fuerit] aqua marina bromum non colligit. Multi vero coquunt eam et sic reponunt, dantes eam ad purgationem.



Galenus. Aqua dulcis bibitur et est frigida in natura sua semper, aqua vero maris non est taliter: sola enim aqua cui non admiscetur extranea substantia est frigida, unde si homo tota die nataret in aqua dulci quae non esset vehementer frigida sed tepida, sicut aqua quam calefacit Sol, infrigidaretur corpus eius necessario. In aqua vero maris quam plures natarunt iuvenes tota die et nocte et tamen non nocuit eis?

Cap. XII: Qualiter aqua maris amaritudinem deponat


Hieronymus super Amos: Vocat autem Deus aquas maris et super terram effundit, dum ipsas amarissimas Aethereo calore suspendit et excolat et eliquat in dulcem pluviarum saporem.

Guilelmus de Conchis: Cum autem terra cavernosa sit, aqua labilitate sua eam subintrat, quae per cataractas transiens colatur et extenuatur. Et ex qualitate terrae diversas contrahit qualitates: si enim per terram arenosam et lapidosam defluit, dulcem inde saporem contrahit, si per salsam, salsum, si per limosam terram, vapida est aqua, si per lapides Sulphuris vel calcis aut aeris, sit amara. Iuxta diversa ergo accidentia terrae diversum suscipit saporem.

Seneca ubi supra: Quidam etiam iudicant terram quicquid aquarum [amiserit] <emisit> rursum accipere et ob hoc maria non crescere, quia quod influxit non in suum vertunt sed protinus reddunt: occulto enim itinere terram subit et palam venit, secreto revertitur et in ipso transitu colatur, per multiplice namque terrarum anfractus, verberatum? amaritudinem deponit. Et in tanta soli varietate pravitatem saporis exuit et in aquam sinceram transit.

Ex imagine mundi: Aqua maris per venas terrae occulto meatu discurrit, amaritudinem in terra ponit, dulcis in fontibus erumpit, in mare iterum refluit, hinc etiam dicitur quod aquae natura duplex sit. Salsa maris et gravior, fontium dulcis et levior. Quae etiam dum in matricem abyssum refluit, aquis maris non immiscetur sed utpote levis graves super aquas labitur et in occultum cursum suum revertitur. Hinc est <non solum> quod mare non redundat, cum omnia flumina recipiat, sed et<iam quod> suprema maris unda non est adeo amara ut ea quae in imo est. Huius immensa profunditas abyssus dicitur quasi non habens fundum habet tamen, licet profundum.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   118   119   120   121   122   123   124   125   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish