Gregorius Santi Crisogoni Polycarpus [Collectio Canonum] Polycarpus


18. Ex Toletano concilio, cap. XXXIIII. a a



Download 3,77 Mb.
bet23/63
Sana23.06.2017
Hajmi3,77 Mb.
#12508
1   ...   19   20   21   22   23   24   25   26   ...   63

525

18. Ex Toletano concilio, cap. XXXIIII. a a

Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per XXX annos sine aliqua interpellatione

possederit, quia secundum ius legis eius iam videtur esse diocesis, admittenda non est contra

eum actio reposcendi. Sed hoc intra unam provintiam, extra vero nullo modo, ne, dum diocesis

defenditur, provinciarum termini confundantur.

a) om. R.

Polycarp 3.12.19

526

19. Ex eodem, cap. XXXV. a a

Sicut diocesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non adimit. b

Ideoque basilic., que nov. condit. fuerint, ad eum proculdubio episcopum pertinebunt, cuius

conventus esse constiterit.

a) om. CR.

b) conterritorii CR.

Polycarp 3.12.20

527

20. Ex eodem.

Liberti ecclesie, quia numquam moritur eorum patrona, a patrocinio eiusdem numquam a

discedant nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt. Hec ne forte b c d e

libertas eorum in futura prole non pateat ipsaque posteritas saturabili ingenuitate obnitens f g

sese ab ecclesie patrocinio subtrahat, necesse est, ut tam idem liberti quam ab eis progeniti

professionem episcopo suo faciant, per quam se ex familia ecclesie liberos effectos esse

fateantur eiusque patrocinium non relinquant, sed iuxta virtutem suam obsequium ei vel

oboedientiam prebeant.

a) patronicio M.

b) discedunt R.

c) ante correctionem: quedam (?) M; quedam K.

d) korr. in et M; H. K; et C.

e) nec K; ante correctionem: nec MR.

f) ante correctionem: ipsa M.

g) korr. in naturali M.

Polycarp 3.12.21

528

21. Ex eodem.

Noverint autem conditores basilicarum in rebus, quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam

potestatem habere, sed iuxta canonum instituta, sicut ecclesiam, ita et dotem eius ad

ordinationem episcopi pertinere.

Polycarp 3.12.22

529

22.

(12). Ex eodem.

Omnis itaque rei ecclesiastice quantitas, sicut remedium veni. tribuit conferenti, ita dampnum

rite preparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex rebus ecclesie, que in

quibuscumque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat et iuri suo aut cathedre propri.

unitate connectat. Verum ut huius rei soliditas potior habeatur, propinquis eius, qui

construxerunt vel ditaverunt ecclesiam, licitum sit hanc bon. intentionis habere solertiam, ut si a

sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus previderint defraudare, aut commonitionis

honesta conventione compescant aut talia episcopo aut iudici corrigenda denuntient. Quodsi b

talia episcopus agere temptat, metropolitano eius hec insinuare procurent . Si autem c d e

metropolitanus talia gerit , regis hec auribus insinuare non differant. Ipsis tamen heredibus in f e

eisdem rebus non liceat quasi iuris proprii potestatem preferre, non rapinam, non fraudem

ingerere, non violentiam quamcumque presumere. Si quis hec monita temerare presumpserit et

male rapta cum confusione restituet et excommunicationis annue sententiam sustinebit.

a) dictaverunt C.

b) ante correctionem: tali M; tali K.

c) insinuent C.

d) om. CR.

e)-e) om. R.

f) egerit C.

Polycarp 3.12.23

530

23. Ex Ancirano concilio.

De his, que pertinent ad ecclesiam, quecumqu., cum non esset episcopus, presbiteri

vendiderunt, placuit rescisso contractu ad iura ecclesiastica revocari. In iuditio autem erit

episcopi, si pretium debeat recipi necne, quia plerumque rerum distractarum redditus

ampliorem summam pro pretio dato reddi . a

a) reddit CR.

Polycarp 3.12.24

531

24. Ex concilio Aureliano . a

Omnes basilic., que per diversa loca constructæ sunt vel cotidie construuntur, placuit

secundum sanctorum canonum regulam, ut in eius episcopi, in cuius territorio posite sunt, b b

potestate consistant.

a) aureliani KR; aureù C.

b) canonum sanctorum C.

Polycarp 3.12.25

532

25. Ex eodem.

Ut ecclesie antiquitus constitut. nec decimis nec ulla possessione priventur, ita ut novis

oratoriis tribuantur.

Polycarp 3.12.26

533

26. Ex concilio Calcedonensi, cap. XVII. a

Singularum ecclesiarum rusticas parrochias vel in possessionibus constitutas precipimus

manere inconcussas illis episcopis, qui eas retinere noscuntur, et maxime si per tricennium eas

absque vi obtinentes sub dispositione rexerunt. Quodsi intra tricennium facta fuerit de his b c

altercatio, licere eis, qui se lesos asserunt, apud sanctam synodum provinci. de his movere

certamen decrevimus.

a) Inskription om., kein Absatz R.

b) in K; folgt vel interruptione C.

c) folgt getilgt ita M.

Polycarp 3.12.27

534

27. Ex concilio Agathensi.

Et licet superfluum sit de re nota et antiquis canonibus prohibita iterato aliquid definire, tamen a

quo facilius cupiditas aut inprobitas reprimatur, id statuimus, quod omnes iubent, ut

civitatenses sive diocesani presbiteri vel clerici salvo iur. ecclesie rem ecclesie, sicut

permiserint episcopi, teneant. Quod si fecerint vel fecer(unt), et facta venditio non valebit et de

facultatibus, si quas habent proprias, indemnem ecclesiam reddant et communione priventur.

a) Ut R.

Polycarp 3.12.28

535

28. In eodem.

Episcopus, qui filios aut nepotes non habens alium quam ecclesiam relinquit heredem, si quid a b

de ecclesia non ecclesie causa aut necessitate presumpsit, quod distraxit aut donavit, irritum c

habeatur. Qui vero filios habet, de bonis, que reliquit , ab heredibus eius indemnitatibus d e

aecclesiae consulatur.

a) habent K.

b) relinquerit K.

c) folgt ex C.

d) reliquerit K.

e) hisdem nitatibus M.

Polycarp 3.12.29

536

29. Ex concilio V Cartaginensi.

Placuit, ut rem ecclesie nemo vendat. Quodsi aliqua necessitas cogit, hanc insinuandam esse a

primati provinti., ut cum statuta numero episcoporum, utrum faciendum sit, arbitretur. b c

Quodsi tanta urget necessitas ecclesie, ut non possit ante consulere, saltim post factum curet

hoc statim agere vel vicinis episcopis hoc antea indicare et ad consilium referre easdem

ecclesie necessitates. Quodsi non fecerit, reus concilii venditor teneatur.

a) res K.

b) statuto C.

c) facienda M.

Polycarp 3.12.30

537

30. Ex concilio Toletano.

Abbatibus, presbiteris reliquisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro misterio alienare

vel obligare absque permissu et subscriptione episcopi nichil liceat. Quod si presumpserit,

degradetur, et quod temere alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.

Polycarp 3.12.31

538

31. Ex libro institutionum Iustiniani. De legibus.

Nullius autem sunt res sacr. et religios. et sancte. Quod enim divini iuris est, id nullius in a

bonis est. Sacra sunt, que rite et per pontifices Deo consecrata sunt, veluti edes sacre et dona , b

qu. rite, ad ministerium Dei dedicata sunt; que etiam per nostram constitutionem alienari et

obligari prohibemus, excepta causa redemptionis captivorum. Si quis vero sua auctoritate

quasi sacrum sibi constituerit, sacrum non est, sed profanum. Locus autem, in quo sacr.

ecclesie .dificate sunt, etiam dirupto edificio adhuc sacer manet, ut et Papianus scripsit. c d

a) sinit R.

b) donaria C.

c) korr. in diruto C; diruto R.

d) papinianus C.

Polycarp 3.12.32

539

32. Ex concilio Africano VIII. a a b

Placuit, ut episcopi, quascumque ecclesias vel plebes, quas ad suam cathedram existimant

pertinere, non ita repetierint, ut causas suas episcopis iudicantibus agant, sed alio retinente

inruerint sive nolentibus sive volentibus plebibus, caus. sue detrimentum patiantur. Et c

quicumque hoc iam fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde

contendunt, ille inde discedat, quem constiterit pretermissis iudicibus ecclesiasticis irruisse.

Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras impetraverit. Sed sive habeat

litteras sive non habeat, conveniat eum, qui tenet, et eius litteras accipiat, ut eum appareat

pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam questionem retulerit, per

episcopos iudices causa finiatur , sive quos eis primas dederit sive quos ipsi vicinos cum d

consulto primatis delegerint.

a) Africano concilio MR.

b) om. CR.

c) nolentibus K.

d) finatur R.

Polycarp 3.12.33

540

33. Ex novellis Iustiniani imperatoris.

Presens constitutio iubet, quod sacratissimam ecclesiam Romanam C annorum a tum

prescriptione solum in suis actionibus posse removeri. Nichil autem de ea latius exponemus,

quia innovata est ab alia constitutione, que data est a consule Belisarii.

a) eher q(ui)d(em) C.

Polycarp 3.12.34

541

34. Item ex eisdem.

Neque decennii neque XX vel XXX annorum prescriptio religiosis domibus obponatur, sed

sola XL annorum curricula non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et in hereditatibus.

Polycarp 3.12.35

542

35. Imperator Valentinianus et Theodosius et Archadius augusti. a

Si quis in tantam furoris pervenit audatiam, ut possessionem rerum apud fiscum vel apud b

homines quoslibet constitutarum ante eventum iudicialis arbitrii violenter invaserit, dominus c d

quidem constitutus possessionem, quam abstulit, restituat possessori et dominium eiusdem rei

ammittat. Si vero alienam possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum

etiam estimationem earundem rerum restituere compellatur.

a) Imperatores K.

b) pervenerit C.

c) constituar(um) R.

d) adventum K.

Polycarp 3.12.36

543

36. Ex libro digestorum.

Sive autem corpore sive animo possidens quis deiectus est, palam est eum vi deiectum videri . a

Iccirco si quis de agro suo vel de domo processisset nemine suorum relicto, mox revertens

prohibitus sit ingredi in ipsum predium, vel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse b

possederit, vi deiectus videtur. Ademisti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non

corpore. Quod vulgo dicitur estivorum hybernorumque saltuum nos possessiones animo

retinere, id exempli causa didici Proculum dicere . Nam ex omnibus prediis, ex quibus non c d e f g

hac mente recedemus , ut omisisse possessionem vellemus, idem est eum, qui neque animo h i

neque corpore possidebat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non videri

deiectum verius est. Deicitur enim qui ammittit possessionem, non qui non accipit. Vim vi j k k

repellere licere Cassius scribit idque ius natura comparatur . Apparet autem, inquit, ex eo arma l

armis repellere licere. Vi possidere eum diffiniendum est, qui expulso vetere possessore

adquisitam rerum possessionem optinet, aut qui in hoc ipsum aptatus et preparatus venit, ut m

contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit, ingrediens possessionem facit. Sed qui per vim

possessionem suam retinuit, Labeo ait non vi possidere. Idem Labeo ait eum, qui metu turb. n o

perterritus fugerit, videri deiectum. Sed Pomponius ait vim sine corpore aliquo locum non p

habere. Ego etiam eum, qui fugatus est supervenientibus quibusdam, si illi vi occupaverunt q

possessionem, videri vi deiectum. Eum igitur, qui cum armis venit, possumus armis repellere,

sed hoc statim, non ex intervallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne

eiciatur, sed et si deiectus quis fuerit, eundem eicere non ex intervallo, sed ex continenti.

a) vicùi R.

b) denuunt R.

c) ad K.

d) causam K.

e) pro cultu C.

f) ducere C.

g) in K.

h) recedimus CR.

i) om. K.

j) om. C.

k) Vi vim C.

l) cooperatur C.

m) folgt est C.

n) ut K.

o) Ideo K.

p) Vû R.

q) Ergo CR.

Polycarp 3.12.37

544

37. Imperator Iustinianus A. Iuliano pape.

Ut inter divinum publicumque ius et privata commoda competens discretio sit, sancimus: si

quis aliquam reliqu.rit hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel donationis titulo

aliquid dederit vel vendiderit sive sacrosanctis ecclesiis sive venerabilibus xenodochiis vel

monasteriis masculorum vel virginum vel orphanotrophiis vel brephotrophiis vel

gerontochomiis necnon iuri civitatum, relictorum vel donatorum vel venditorum eis sit a

longeva exactio, nulla solita temporis prescriptione coartanda. Sed et si in redemptione

captivorum quedam pecuni. vel res relict. vel legitimo modo donat. sunt, et earum

exactionem longissimam esse censemus et nobis quidem cordi erat nullis temporum metis b

huiusmodi actionem circumcludi. Sed ne videamur in infinitum hanc extendere longissimum c d

vite hominum tempus eligimus et non aliter eam actionem finiri concedimus, nisi C annorum e f

curricula excesserint. Tunc enim tantummodo huiuscemodi exactionem evanescere sinimus. g

Sive itaque memoratis religiosissimis locis vel civitatibus hereditas sive legatum sive

fideicommissum fuerit relictum vel donatio vel venditio processerit in quibuscumque rebus

mobilibus vel immobilibus vel se moventibus, sive pro redemptione captivorum quedam h

fuerint derelicta vel donata, sit eorum pen. perpetua vendicatio et ad annos C, ut dictum est,

extendatur, nulla alia exceptione temporum inhibenda, sive contra primas personas sive contra i

heredes vel successores eorum moveantur. In his autem omnibus casibus non solum personales

actiones damus, sed etiam in rem et hypothecarias secundum nostr. tenorem constitutionis,

qu. legatariis et hypothecariis donavit, et supradictis omnibus unum tantummodo terminumj

vit. sue imponimus, id est C metas annorum. Hec autem omnia observari sancimus in his tum

casibus, qui vel postea fuerint nati vel iam in iudicium deducti sunt.

a) eius M.

b) quod R.

c) hoc modo K.

d) nachgetragen M.

e) om. K.

f) elegimus K.

g) tummodo M.

h) sese C.

i) esse R.

j) om. K.

Polycarp 3.13.1

545

XIII. De servis ecclesie manumittendis et de expositis.

1. Gregorius Theodoro.

Aecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui

se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt, digne nostris provisionibus

consolentur. Quia igitur Theodorum virum eloquentissimum consiliarium nostrum

mancipiorum cognovimus ministerio destitutum, ideo puerum nomine Acosimum natione

Siculum iuri dominioque suo dari tradique precipimus. Quem quoniam traditum ex nostra a

voluntate iam possidet, huius necesse fuit pro futuri testimonio ac robore largitatis b c

auctoritate fulciri, quatenus Domino protegente secure eum semper sine ullius retractionisd

suspitione quippe ut dominus valeat possidere.

a) quam K.

b) korr. in futuro C.

c) folgt nachgetragen dignitatis ac C.

d) retraction(e) K; retractacionis C.

Polycarp 3.13.2

546

2. Ex Toletano concilio IIII. a b

Episcopus, qui mancipium iuris ecclesie non retempto ecclesiastico patrocinio manumitti

desiderat, duo meriti eiusdem et peculii coram concilio ecclesie, cui preminet, per

commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat.

a) De C.

b) om. C.

Polycarp 3.13.3

547

3.

Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes, qui aut res suas relinquunt ecclesie aut nichil

habentes aliqua tamen predia aut familias ecclesiis suis conquirunt, licebit illius aliquos de a a b

familiis eiusdem ecclesie manumittere iuxta rei conlat. modum, quem antiqui canones

decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio ecclesie maneantc

utilitates iniunctas sibi, iuxta quod potuerint, prosequentes. d

a) suis ecclesiis C.

b) illis C.

c) folgt in CR.

d) folgt getilgt nochmals sibi iuxta M.

Polycarp 3.13.4

548

4.

Si expositus ante ecclesiam cuiusque sit miseratione collectus, contestationis ponatur ecclesia,

ut si his, qui collectus est, intra X dies quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat, qui

collegit. Sane qui post predictum tempus calumniator extiterit, ut homicida ecclesiastica

districtione damnabitur, sicut patrum sancxit auctoritas.

Polycarp 3.14.1

549

XIV. De precariis et commutationibus ecclesiarum. a

1.

Ut precari. et commutationes tempore viduatarum ecclesiarum fact. ab his, qui loca b

episcoporum occupaverant, rescindantur et cum auctoritate ecclesiastica vel civili, si faciend.

sunt, fiant.

a) Zahl om. R.

b) temporum K.

Polycarp 3.14.2

550

2.

Precari. a nemine de rebus ecclesiasticis fieri presumantur, nisi quantum de qualitate

convenienti datur; ex proprio duplum accipiatur et rebus ecclesie in suo tamen, qui dederunt, a

nomine, si res proprias et ecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit . Si autem res proprias b

ad presens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tamen quis nomine c

sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum dispensatorem convenit, non propriarum

largitorem.

a) korr. in in C.

b) voluerint C.

c) tantum K.

Polycarp 3.14.3

551

3. Ex eodem.

A nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et sanctis eius dicatis, cum ratio a

et usus optineat neminem, cui non vult, contra utilitatem et rationem prestitum de proprio

facere beneficium.

a) Ut R.

Polycarp 3.15.1

552

XV. De privilegiis ecclesiarum et monasteriis observandis. a

1. Anacletus servus servorum Dei omnibus episcopis et reliquis Christi sacerdotibus in Domino

salutem.

Privilegia ecclesiarum et monasteriorum intemerata et inviolata eternis decrevimus manere

temporibus. Leges ecclesie apostolica firmamus auctoritate et peregrina iudicia submovemus. b

a) Zahl om. KR.

b) nachgetragen M.

Polycarp 3.15.2

553

2. Leo.

Ad christianum et vere religiosum vereque orthodoxum principem loquor. Multum Anatholius

Download 3,77 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   19   20   21   22   23   24   25   26   ...   63




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish