Gregorius Santi Crisogoni Polycarpus [Collectio Canonum] Polycarpus


54. Stephanus sancte apostolice et universalis Roman. ecclesie episcopus omnibus episcopis



Download 3,77 Mb.
bet41/63
Sana23.06.2017
Hajmi3,77 Mb.
#12508
1   ...   37   38   39   40   41   42   43   44   ...   63

1032

54. Stephanus sancte apostolice et universalis Roman. ecclesie episcopus omnibus episcopis.

Accusatores vero et accusationes, quas seculi leges non recipiunt, et antecessores nostri

prohibuerunt et nos submovemus. Nullus enim alienigena aut accusator eorum fiat aut iudex.

Unde et de Loth scriptum est: Ingressus es ut advena, numquid ut iudices? Accusator autem

vestrorum nullus sit servus aut libertus, nulla suspecta aut infamis persona.

Polycarp 5.1.55

1033

55. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Campaniam et Tusciam constitutis Eusebius. a

Constituimus iterum cum omnibus, qui nobiscum sunt, episcopis, sicut dudum decretum

repperimus, ut homicide malefici fures sacrilegi raptores adulteri incesti venefici suspecti

criminosi domestici periuri et qui raptum fecerint vel qui falsum testimonium dixerint seu qui b c

ad sortilogos divinosque concurrerint similesque eorum nullatenus ad accusationem vel ad

testimonium sunt admittendi, quia infames sunt et iuste reppellendi, quia funesta est vox

eorum.

a) om. K.

b) fecer(unt) KC.

c) q(uia) R.

Polycarp 5.1.56

1034

56.

Similiter et in prefixa synodo est decretum, ne suspecti aut infames aut criminosi aut gratiosi

aut calumniatores vel affines aut scelerati aut facile litigantes suscipiantur accusatores, sed

tales, qui omni careant suspitione, quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit nec a

quibuscumque agitari. Similiter prefata statuit synodus, ut nullum sententia non a suo iudice

dicta constringat.

Polycarp 5.1.57

1035

57. Reverentissimis atque dilectissimis fratribus Athanasio et universis .gyptiorum

Thebaidorum Libiorum episcopis in sancta Alexandrina synodo congregatis, Felix alme

Roman. urbis et universalis ecclesie episcopis et sancta synodus, que in urbem Romam

convenit in Domino salutem.

Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui christian. religionis et nominis dignitatem a

et sue legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint . b

a) t M.

b) neglexerit C.

Polycarp 5.1.58

1036

58. Ex decretis Silvestri . a b

In civilibus vero vel in criminalibus causis probationum copia nulla alia, nisi que in veteri

novoque testamento legitur, requirenda est, id est tres ingenui et veridici testes uno sermone

veridicum testimonium proferentes. Nam et in accusatione Susann. duorum presbiterorum c c

testimonium quamvis perversum obiectum est. In novo testamento ipse Dei filius omne verbi

testimonium in ore duorum vel trium testium stare perhibuit. In omni autem negotio non plus

quam duorum vel trium testium una veritas exprimatur. Si quis autem aliter sibi testes adhibere

voluerit, non solum dominicis preceptis reus efficiatur, sed etiam communione privetur.

a) decreto C.

b) folgt pape M.

c) presbiterorum duorum C.

Polycarp 5.1.59

1037

59. Ex octava synodo Cartaginensi. a

Item placuit, ut accusatus vel accusator in eo loco, unde est ille qui accusatur vel qui accusat,

audiatur. Si metuit aliquam vim temerari. multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non

sit difficile testes perducere, ibi causa finiatur.

a) Inskr. gestr. C.

Polycarp 5.2.1

1038

II. De vocatione accusatorum ad iudicium vel ad sinodum. a

1. Iulius papa.

Nullus episcopus extra suam provinciam ad iudicium devocetur, sed vocato eo canonice in

loco omnibus congruo tempore synodali ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur,

quia concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam, quia si minoribus tam

de clericis quam de laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit. Nam si b b b

ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit aut infestos senserit, apud primatem c

dioceseos aut apud Roman. sedis pontificem iudicetur.

a) Zahl om. MR.

b) erst hinter est C.

c) habuit C.

Polycarp 5.2.2

1039

2. Damasus papa.

Vocatio enim ad synodum iuxta decreta patrum canonica eius, qui impetitur, rationabilibus

scriptis per spatium fieri debet congruum atque canonicum, quia nisi canonic. vocatus fuerit

suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum, in quacumque necessitate,

nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus, quoniam nec seculi leges hoc

permittunt fieri, quanto magis divin..

Polycarp 5.2.3

1040

3. Bonifatius papa.

Nullus episcopus neque pro civili neque pro criminali causa apud quemvis iudicem sive civilem

sive militarem producatur vel exhibeatur. Magistratus enim, qui hoc iubere ausus fuerit,

amissione cinguli condempnatione plectetur.

Polycarp 5.3.1

1041

III. De induciis criminatorum, qui ad synodum vel ad satisfactionem vocantur. a

1. Felix alm. Rom. episcopus Athanasio ceterisque episcopis. b b

De indutiis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a patribus regulas invenimus c

institutas. Quidam enim ad repellenda imperitorum machinamenta et suas preparandas d

responsiones et testes confirmandos et concilia episcoporum atque inimicorum querenda

annum et VI menses mandaverunt concedi, quidam autem annum, in quo plurimi concordant.

Minus vero quam VI menses non repperi, quia et laicis hec indulta sunt, quanto magis e f

Domini sacerdotibus. Nam et a nostris antecessoribus atque reliquis sanctis patribus g

multotiens inibitum est, ne quis Domini sacerdotes detractionibus non ex radice caritatis

prolatis vexet.

a) Zahl om. MKR.

b) ante correctionem: Rom. alm. M.

c) regula M.

d) repellanda M.

e) autem C.

f) om. C.

g) dominis M.

Polycarp 5.3.2

1042

2. Idem . a

Induti. namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedend. sunt, ut accusati

se preparare et universos communicatores in provinciis positos convenire et testes preparare

atque contra insidiatores se pleniter armare valeant.

a) om. K.

Polycarp 5.3.3

1043

3. Silvester papa.

Constituimus et presenti decreto censemus, ut in primis paternaliter vocentur et per VII dies a

expectentur, nullius ecclesiastice rei interdicta licentia. Huic vero expectationi iterum addantur

dies septem, interdicta licentia ecclesiam intrandi et omnia divina offitia audiendi. Post vero b

adiciantur duo dies a pace et a communione sancte ecclesie suspensis. Deinde vero iterum c

aliis duobus diebus sub eadem expectatione deportentur. Quibus uno die superaddito, omni

expectatione veluti iam desperata, reus mox anathematis gladio feriatur . d

a) VI C. ex

b) folgt eis C.

c) duos M.

d) es folgt V 4,3 K.

Polycarp 5.4.1

1044

[IV.] De his qui se studiose absentant. ab

1. Bonifatius episcopus Patroclo Remigio et ceteris episcopis per Galliam constitutis. c

Valentin. civitatis clerici nos adierunt proponentes per libellum crimina, que Maximum teste

tota provincia asserunt commisisse,

subterfugisse iudicia nec confusum conscientia festinasse, ut si esset innocens, examinatis e

omnibus purgaretur, que totiens decreta ex nostrarum cartarum instructione cognovimus .> d

Qui e contrario probavit vera esse de se illa, que dicta sunt, quia ad ea confutanda adesse f g h

minime voluit , cum esset innumera, a decessoribus meis provinciali delegata cognitio. h h i j k

Conventus etiam evitasse dicitur et adesse minime voluisse. Sed astuta cavillatio eorum, qui l l

versutiosis agendum credunt esse conciliis, numquam innocenti. nomen accipiet . Confitetur m

enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat.

hic, ne convinci forsitan ab accusantibus se clericis possit, digna tandem presentatus aliquando

episcopali iudicio pronuntiationis congrue feriri sententia .> Decrevimus vestrum debere intra n o

provinciam esse iudicium et congregari synodum ante diem novembrium kalendarum, ut si

adesse voluerit presens, si confidit, ad obiecta respondeat. Quodsi adesse neglexerit,

dilationem sententi. de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum, qui indulto

et delegato iuditio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest, utrum in presenti p q

examine omnia, que dicta sunt, comprobentur, cum ipsa quoque professione procurata totiens

constet absentia.

a) Zahl om. MKR; III C.

b) davor De iudiciis et C.

c) ferner Ex concilio Cartagiensi (III R) CR.

d)-d) om. KR.

e) korr. in confisum C.

f) Quod C; Que R.

g) qui M.

h) om. M; adesse minime vult R.

i) essent M.

j) om. R.

k) korr. in provintialis C.

l) dicitur evitasse M.

m) ante correctionem: acceptet M.

n)-n) om. KR.

o) davor Item C.

p) folgt totiens M.

q) legato CR.

Polycarp 5.4.2

1045

2. Iulius episcopus Eusebio Theognio Theodoro Berintho et ceteris orientalibus episcopis. a b

Nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum qui est innocens, ut

absolvatur, querit . Nec suspitione caret, qui alium calumniis derogat falsa dixisse, cum ipse ad c

iudicium, ut probet que intulit, evocatus venire distulerit.

a) om. C.

b) Bernitho KR.

c) queritur C.

Polycarp 5.4.3

1046

3. Aurelius episcopus dixit. Ex concilio Cartaginensi cap. VI. a bc c

Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinti. ipsius causam deferat accusator. Nec

a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum

iudicum vel prim. sedis litteris evocatus die statuta minime occurrerit, hoc est intra spatium

mensis ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit. Quodsi aliquas veras necessitatis

causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, caus. sue dicend. inter

alium mensem integram habeat facultatem. Verumtamen post mensem secundum non d e

communicet , donec purgetur. Si autem nec ad concilium universale anniversarium occurrere f

voluerit, ut vel ibi causa eius terminetur, ipse in se sententiam damnationis dixisse iudicetur.

Tempore sane, quo non communicat, nec in sua ecclesia vel parrochia communicet. Accusator

autem eius, si numquam diebus cause dicend. defuerit , a communione non removeatur. Si g

vero aliquando defuerit, subtrahens se restituto in communione episcopo, ipse removeatur a

communione, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas caus. peragend., si se ad diem occurrere

non noluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero providendum est, ut cum agere ceperit in

episcoporum iudicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur,

nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit. h

a) dieses Kap. nach V 3,3 K.

b) careg) M; folgt III MR.

c) om. K.

d) alterum KR.

e) om. M.

f) comunicat C; communicat R.

g) fuerit C.

h) ni K.

Polycarp 5.5.1

1047

[V.] De iudiciis. a

1. Victor papa Theophilo episcopo.

Placuit ut accusatus vel iudicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter

appellet et adeat apostolice sedis pontificem, qui aut per se aut per suos vicarios eius retractari

negotium procuret, et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus in loco eius

ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quamquam comprovincialibus episcopis accusati

causa pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano pontifice permissum b

est.

a) Zahl om. MKCR; Titel om. C.

b) causam C.

Polycarp 5.5.2

1048

2. Zephirinus Roman. urbis archiepiscopus omnibus episcopis. a a

Patriarch. vel primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant

finitam , quam apostolica fuerint fulti auctoritate, aut per se ipse confiteatur aut per innocentes b

et regulariter examinatos convincatur testes. Qui nimirum testes minori non sint numero quam

illi discipuli fuerunt, quos Dominus adiumentum apostolorum elegit, id est LXXII. c

a)-a) om. K.

b) finitivam CR.

c) folgt ad C.

Polycarp 5.5.3

1049

3. Zephirinus Romane urbis archiepiscopus omnibus episcopis.

Duodecim iudices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus eius causa

iuste iudicetur. Nec prius audiatur aut excommunicetur, quam ipsi per se eligantur et a

regulariter vocatus ad suorum primo conventum episcoporum per eos eius causa iust. audiatur

et rationabiliter discernatur. Finis vero eius caus. ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem

terminetur, nec antea finiatur, quam eius auctoritate fulciatur.

a) om. M.

Polycarp 5.5.4

1050

4. Fabianus Roman. ecclesie episcopus omnibus episcopis.

Statuimus, ne episcopi a propriis sedibus aut ecclesiis sine auctoritate Romani pontificis

eiciantur. Quod si quomodo presumptum fuerit, antequam proprius locus et sua omnia eis

legibus redintegrentur , nullatenus a quoquam accusentur aut criminentur. Et nisi sponte a

elegerint, nulli pro talibus respondeatur, sed postquam restituta fuerint et sua omnia eis

legibus redintegrata, dispositis ordinatisque suis magnum spatium tractandi causam eis a

concedatur, et postea, si necesse fuerit, regulariter vocati veniant ad causam, et si iust. visum

fuerit, accusantium propositionibus per sustentationem fratrum respondeant. Nulla enim

permittit ratio, dum ad tempus eorum bona vel ecclesie atque res ab emulis aut a

quibuscumque detinentur, ut aliquid illis obici debeat. Nec quicquam potest eis quilibet b

maiorum vel minorum obicere, dum ecclesiis vel rebus aut potestatibus carent suis.

a)-a) om. MK.

b) Ne MCR.

Polycarp 5.5.5

1051

5. Felix alm. Roman. ecclesie archiepiscopus omnibus episcopis.

Quotiens pastor vel rector ecclesie super certis accusatur criminibus, si tales fuerint

accusatores, qui iust. et canonic. recipi debeant, legitima in synodo suo tempore constituta ab

omnibus canonic. audiatur, qui sunt in provincia, episcopis. Quodsi legitimi non fuerint

accusatores, non fatigetur accusatus, quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent, non ad

litigandum, nec illi, qui throni Dei vocantur, pravorum hominum insidiis debent turbari, sed

libere Christo domino famulari.

Polycarp 5.5.6

1052

6. Felix episcopus episcopis omnibus.

Si accusatus episcopus et accusatores eius ad causam dicendam invitati venerint, quia unus

absque altero audiri non debet, querendum est in iudicio, cuius sint conversationis et fidei

atque suspitionis accusatores aut qua intentione hoc faciant, quia ad hoc non debent admitti,

nisi bon. conversationis et rect. fidei viri, hii videlicet, qui omni suspitione careant et bon.

vit. fama clareant neque infames existant. Quodsi accusatorum person. in iudicio

episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas

asserere, non tamen criminales vel ecclesiasticas voluerint.

Polycarp 5.5.7

1053

7. Felix alm. Roman. ecclesie episcopus Athanasio ceterisque episcopis. a

Si quis episcopus legitime accusatus ad concilium canonic. convocatus fuerit, absque ulla b b

trepidatione ire debebit. Et si ire non poterit, pro se legationem ad synodum mittat. Accusatus

autem non prohibeatur a communione, nisi ad electorum iudicium canonic. convocatus infrac

tres aut sex vel plures menses pro suis rationem redditurus venire distulerit. Quodsi probare c d

potuerit, quod non noluerit , sed non potuerit venire, nichil ei nocebit. Ille vero qui vi aut e e

timore a sede pulsus aut suis rebus expoliatus fuerit, non prius vocetur ad synodum, quam ei

omnia legibus redintegrentur, et tandiu in sede propria pacifice et potestative cuncta disponens

resideat, quamdiu expulsus vel expoliatus suis carere visus et rebus. Cum autem ad iudicium

venerit, si voluerit , ei p.tenti a patribus constitut. absque impedimento concedantur et f g h i

iudices a se electi tribuantur.

a) om. K.

b) convocatus canonice C.

c) in fr(atre)s MKR.

d) aut CR.

e) voluerit C.

f) folgt et necesse fuerit, induci. R.

g) ante correctionem: potenti MK.

h) folgt inducie C.

i) constituta K.

Polycarp 5.5.8

1054

8. Marcellinus episcopus episcopis omnibus.

Omne quod inreprehensibile est, catholica defendit ecclesia. Non ergo licet imperatori vel

cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina presumere nec cuiquam, quod a

evangelicis propheticisque et apostolicis regulis obviatur, agere. Iniustum iudicium et definitio

iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.

a) custodiendi M.

Polycarp 5.5.9

1055

9. Bonifacius papa.

Si inter episcopos eiusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico iure vel de aliis negotiis,

primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem iudicet, et si

non adquiescat utraque pars iudicatis, tunc primas alius regionis item ipsos audiat, et quod a b c

ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum sit, hoc definiat et nulla pars valeat d

calculo eius contradicere.

a) aliis M.

b) litem CR; folgt ipsam vel inter R.

c) ipse korr. in ipsam C.

d) nullam M.

Polycarp 5.5.10

1056

10. Iulius urbis Rom. episcopus Eusebio ceterisque episcopis.

Iudices alii esse non debent, nisi quos ipse, qui impetitur, elegerit aut quos suo consensu hec a

sancta Romana sedes aut primates eius auctoritate huius sedis delegaverint.

a) nis K.

Polycarp 5.5.11

1057

11. Damasus papa Stephano archiepiscopo.

Accusatores et iudices non idem sint, sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per

se accusati, unusquisque in suo ordine ordinabiliter. Nam inscriptio primo semper fiat, ut a a

talionem calumpniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet iudicari vel dampnari, cum

et seculi leges hec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper fiat .quitas, quatinus et

accusationis et iudicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant.

a) semper primo M.

Polycarp 5.5.12

1058

12. Gregorius Domitiano episcopo metropolitano.

Sicut sine iudicio quemquam nolumus condempnari, ita , que stult. diffinita sunt, nulla a a

patimur excusatione differri.

Download 3,77 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   37   38   39   40   41   42   43   44   ...   63




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish