Gregorius Santi Crisogoni Polycarpus [Collectio Canonum] Polycarpus



Download 3,77 Mb.
bet38/63
Sana23.06.2017
Hajmi3,77 Mb.
#12508
1   ...   34   35   36   37   38   39   40   41   ...   63

961

18. Ex eodem . a a

Similiter et diaconus, si in eodem culp. genere fuerit involutus, est a ministerio cohibendus. b

a) om. hier, steht vor IV 41,19. C.

b) om. C.

Polycarp 4.41.19

962

19. Celestinus papa . a a

Si quis sacerdos cum filia spiritali fornicatus fuerit, sciat se grave adulterium commisisse.

Iccirco femina, si laica est, omnia derelinquat et totas res suas pauperibus tradat et conversa b

in monasterio Deo usque ad mortem serviat. Sacerdos autem, quia malum exemplum dedit, ab

omni offitio deponatur et peregrinando XV annos peniteat. Postea vero ad monasterium vadat.

a) om. M (Inskr. von IV 41,18 für Inskr. dieses Kap. angesehen); davor Ex eodem C.

b) tota C.

Polycarp 4.41.20

963

20. Idem.

Non debet episcopus aut presbiter aut diaconus commisceri mulieribus, que ei sua fuerint

confess. peccata. Si forte, quod absit, hoc contigerit, sic p.niteat quomodo de filia spiritualia,

episcopus XV annos, presbiter XII, diaconus X, et deponatur, si tamen in conscientia populi

devenerit.

Polycarp 4.41.21

964

21. Innocentius papa Victorio episcopo. Cap. VIIII.

Si sacerdos aut levita contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare

forsitan usurpabit aut qua conscientia, quove merito exaudire se posse credit, cum dictum sit: a

`Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nichil mundum?' Sed fortasse licere

hoc credit, quia scriptum est: `Unius uxoris virum.' Non permanentem in concupiscentia b

generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque integros corpore non admisit, qui

ait: `Vellem autem eos omnes sic esse sicut et ego.' Et apertius declarat dicens: `Qui autem in

carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem iam non estis in carne, sed in spiritu.'

a) exaudiri K.

b) -o- korr. (?) M.

Polycarp 4.41.22

965

22. Hylarus papa . a a

Reatu maiore delinquunt, qui potiore honore fruuntur, et graviora facit vitia peccatorum b

sublimitas dignitatum.

a) om. K.

b) eatu, am Rand R (von späterer Hand?) K.

Polycarp 4.42.1

966

[XLII.] De inobedientibus et canonum violatoribus. a b

1. Damasus.

Violatores canonum voluntarii graviter a sanctis patribus iudicantur et a spiritu sancto, cuius

instinctu ac dono dictati sunt, dampnantur, quoniam blasphemare spiritum sanctum non c d

incongrue videntur, qui contra eosdem sacros canones non necessitate compulsi, sed libenter

ut prefixum est aliquid aut proterve agunt aut loqui presumunt aut facere volentibus sponte

consentiunt. Talis enim presumptio manifeste unum genus est blasphemantium spiritum

sanctum, quoniam ut iam prelibatum est contra eum agit, cuius nisu et gratia idem sancti

canones sunt editi.

a) ganze Titelrubrik om. M (Text nach Titelverzeichnis M); nur Zahl om. K; XLI. CR.

b) canoû C; canone R.

c) ditati C.

d) folgt in K.

Polycarp 4.42.2

967

2. Adrianus papa.

Generali decreto constituimus, ut exsecrandum anathema fiat et velud prevaricator fidei

catholic. semper apud Deum reus existat, quicumque regum seu episcoporum vel potentum

deinceps Romanorum pontificum decretorum censuram, in quocumque crediderit, vela

violandum permiserit . b c

a) erst hinter violandum C.

b) überschüssiges Kürzel über -u- (gestr.?) M; korr. in violandam C.

c) promiserit K.

Polycarp 4.42.3

968

3. Gregorius.

Hec consona sanctis patribus diffinitione sancimus, ut qui sacris nescit ob.dire canonibus nec

sacris amministrare vel communionem capere sit dignus altaribus. a b

a) communione M.

b) dignis M.

Polycarp 4.42.4

969

4. Clemens papa Iacobo Hierusolimorum episcopo . a b b

Si quis hec precepta non integra custodierit, sit anathema usque ad adventum domini nostri c

Iesu Christi.

a) lemens MR.

b) episcopo ierosol(imorum) K.

c) i M.

Polycarp 4.42.5

970

5. Anacletus papa omnibus episcopis et sacerdotibus. a

Si quis hec precepta non observaverit, hostis est anime sue et non tantum infamis, sed b

excommunicatus atque alienus ab ecclesia efficiatur, quia necesse est ea vitia ferro abscidere,

qu. medicaminibus non sanantur. c

a) om. C.

b) i M.

c) medicabiminibus C.

Polycarp 4.42.6

971

6. Leo papa Ianuario episcopo Aquileiensi.

Non dubitet dilectio tua nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint, que pro custodia a b

canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum

ordinum culp. ad nullos magis referende sunt quam ad desides neglegentesque rectores, qui

multam sepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.

a) on M.

b) qd K.

Polycarp 4.42.7

972

7. Symachus papa in V synodo.

Si quis hec, que hodie in hac sancta synodo prohibita sunt, infringere presumpserit aut a b

voluntari. transgredi temptaverit, si clericus est, gradu proprio penitus careat, si vero

monachus aut laicus fuerit, communione privetur. Et si non emendaverit vitium, anathemate

feriatur.

a) i M.

b) om. M.

Polycarp 4.42.8

973

8. Adrianus papa Engilcanno episcopo. a

Quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis predampnari. Laici contemptores

canonum excommunicentur, clerici vero honore priventur.

a) Englicano C.

Polycarp 5.1.1

974

Incipit liber V. a a

I. De accusatione et circumstantiis eius . b c

1. Clemens Iacobo domino et episcopo episcoporum, regenti Hebreorum sanctam ecclesiam

Ierusolimis, sed et omnes ecclesias, que ubique Dei providentia fundat. sunt, cum presbiteris

et diaconibus et ceteris omnibus fratribus, pax tibi sit semper.

Notum tibi facio, domine, quia Symon Petrus, qui vere fidei merito et integre predicationis

obtentu fundamentum esse ecclesie diffinitus est, qua de causa etiam ore dominico d d

cognominatus est Petrus, hic inquam homicidas et adulteros ac cunctos criminalibus nexibus

alligatos, et qui eis coequales non erant, ab episcoporum vexatione et accusatione docente

Domino prohibebat et non nisi a coequalibus aliquid sibi inferre debere docebat, quia e

discipulus super magistrum esse aut ullam ei iniuriam inferre nullatenus debere oportet.

Infames namque omnes et quos primates et leges seculi non suscipiunt, sed et laicos ab eorum f

accusatione et vexatione semper repellere debere rogabat et cunctos sibi subditos esse g

precipiebat. Cunctorum sacerdotum vitam superiorem sanctioremque ac discretam a

secularibus et laicis hominibus esse et spirituales atque sacerdotes super carnales ac laicos

semper constituere et fore debere docebat, quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus

arguamur et iudicemur vel ab humano die. Maiores vero a minoribus nec accusari vel iudicari

nullatenus posse dicebat, quoniam non solum hoc divinas, sed et leges seculi inhibere h h h

docebat.

a) V. liber KR.

b) Zahl om. MK.

c) om. KR.

d) ecclesie esse C.

e) inferri CR.

f) private CR.

g) reppelli CR.

h) hoc non solum K.

Polycarp 5.1.2

975

2. Idem . a

Ipsi autem episcopi, si exorbitaverint, ab istis non sunt reprehendendi vel arguendi, sed b

portandi, nisi in fide erraverint. Hi ergo super hos sunt, non illi super istos, quoniam maior a c c d d

minore non argui nec iudicari potest. Nullus se extollat erga doctores ac magistros suos, quia e

discipulus supra magistrum esse nec debet nec potest. Nullus velit dici sanctus, antequam sit, f

sed prius sit, quo verius dicatur. Precepta Domini doctorumque ac magistrorum factis cotidie

adimplere et in Christi nomine pro inimicis orare oportet.

a) om. MK.

b) isti K.

c) superbos M.

d) nonnulli M

e) et C.

f) dicit R.

Polycarp 5.1.3

976

3. Anacletus urbis Rom. episcopus omnibus episcopis.

Accusandi vel testificandi licentia denegetur his, qui christian. religionis et nominis dignitatem

et sue legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint. Transgressores enim

sponte legis sue eiusque violatores apostate nominantur. Omnis autem apostata refutandus est,

non in accusatione recte agentium suscipiendus.

Polycarp 5.1.4

977

4. Idem cap. XXXV. a b c

Accusatores esse et testes non possunt, et qui hesternum diem aut nudiustercius inimici d e e

fuerunt, ne irati nocere cupiant, ne lesi ulcisci se cupiant. Inoffensus igitur accusatorum et

testium affectus querendus est et non suspectus.

a) ganze Inskr. om. K.

b) om. MR.

c) om. R.

d) folgt ante C.

e) hesterno die K.

Polycarp 5.1.5

978

5. Anacletus urbis Rom. episcopus omnibus episcopis.

Si quis adversus pastores vel ecclesias eorum commotus fuerit aut causas habuerit, prius ada

eos recurrat karitatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent, que sananda sunt, a a b

caritative emendent, que iuste emendanda sunt , agnoverint. Si autem aliqui eos , priusquam c d

hec egerint, lacerare, accusare aut infestare presumpserint, excommunicentur et minime

absolvantur, antequam per satisfactionem condignam egerint p.nitentiam, quoniam iniuria

eorum pertinet, cuius legatione funguntur.

a) recurrat ad eos K.

b) colloquia M; ante correctionem: colloquia K.

c) esse CR.

d) folgt qui MC.

Polycarp 5.1.6

979

6. Evaristus urbis Rom. episcopus omnibus per Egyptum Domino conglutinatis fratribus in a

Domino salutem.

Non est a plebe aut a vulgaribus hominibus arguendus episcopus, licet sit inordinatus, quia b

pro meritis subditorum disponitur a Deo vita rectorum. Sacerdotes enim exquirere debent

peccata populorum et sagaci sollicitudine unumquemque probare, iuxta testimonium Domini c

ad Ieremiam dicentis: `Probatorem, inquit, dedi te populo meo robustum, ut scias et probes d e

eorum viam. Ideo ista dico quia insidiator bona sepissime solet convertere in malum et in f

electis ponit maculam. Unde si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum vel f

reliquorum sacerdotum non oportet eos a iudicibus ecclesie audiri, antequam eorum

discutiatur estimationis suspitio vel oppinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, qua vita, g

qua conscientia quove merito, si pro Deo aut pro vana gloria aut inimicitia vel hodio aut

cupiditate ista sumpserit necne. Hec omnia fideliter sunt perscrutanda et diligenter h

pertractanda. Nam sunt nonnulli, qui prepositos suos perverse reprehendunt, vel si parum ipsi i i

molesti extiterint. Iccirco recto oculo primates ecclesiarum utiliter previdere debent, ne

quisquam eorum innocens vexetur aut scandalizetur, intendentes sententi. Domini, que ait: Si

quis scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo

eius et demergatur in profundum maris, et reliqua . j k k

a) Egyptium M.

b) om. C.

c) sollicitudinem M.

d) hib(er)e mi(sericordi)am MK.

e) sciat M.

f)-f) om. CR.

g) estimatio K.

h) presumpserint C; sumpserint R.

i) si vel CR.

j) dimergatur K.

k) om. K.

Polycarp 5.1.7

980

7. Omnibus in Deo patre et domino nostro Iesu Christo dilectis fratribus in caritate domini

nostri Iesu Christi Sixtus Roman. urbis archiepiscopus salutem.

De cetero placuit propter malorum hominum infestationem, ut in accusatione ministrorum a b

Domini primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium enucleatim perscrutetur. c

Nam fides omnes actus hominis precedere debet, quia dubius in fide infidelis est. Nec eis

omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant nec recte conversationis vitam ducunt, d

quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pi. viventes. Ideo

suspicatio eorum discutienda est prius et corrigenda neque accusatoribus suspectis vel de e

inimicorum domo prodeuntibus est credendum.

a) om. K.

b) accusationem C; korr. (?) R.

c) d(e)i K.

d) om. K.

e) suspitio C.

Polycarp 5.1.8

981

8. Clarissimis fratribus et dilectissimis episcopis Telesphorus Roman. urbis archiepiscopus a b b

salutem in Domino.

Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum eruditione fundatam hanc tenere et hanc

populis universis exponere, que videlicet a constitutis apostolorum eorumque successorum

nulla ratione dissentit, per quos iustum est ceteros erudire. Quapropter cognoscite a nobis et

cunctis episcopis in hanc sanctam et apostolicam sedem congregatis statutum esse, ut VII

ebdomadas plenas ante sanctum pascha omnes clerici in sorte Domini vocati a carne ieiunent,

quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, et in ieiunio ita debet c c

fieri discretio. Et sicut laico et seculares homines nolunt eos recipere in accusationibus et d

infamationibus suis, ita nec clerici debent eos recipere in pulsationibus suis, quoniam in d

omnibus discreta debet esse et segregata vita et conversatio clericorum ac secularium e

laicorum. Et sicut hii amplius sunt aplicati divinis cultibus et familiares dicuntur domini

salvatoris, ita moribus et conversatione atque sanctitate debent esse distincti. Ipsi enim, qui

proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus obediendi et timendi et non dilacerandi sunt

aut detrahendi, quia quibus se Domini populus benedici et salvari et instrui cupit, nullatenus

debet eos arguere nec vulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enim ab eis docendus est f f

et corripiendus, non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum. Nullo modo igitur

Domini pontifices et reliqui sacerdotes, quibus Domini commisa est plebs, rite populum

possunt corrigere, si deceptionis se cognoverint laqueo infestari . Unde iustum est omnes in g

universo orbe doctores legis ea, que legis sunt, sapere et non sacerdotes Domini labiis suis aut

quibuslibet machinacionibus maculare. Dum ipsos disponunt aut cupiunt maculare, potius se

ipsos maculant et vulnerant. Dei ergo accusat ordinationem, qua constituuntur, qui sacerdotes

accusat vel damnare cupit. A quibus se omnes fideles cavere debent, quia non solum qui

faciunt, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt. Accusatores vero et accusationes, quas leges

seculi non admittunt, et nos submovemus et accusatori omni non credi dicernimus , qui h i

absente adversario causam suggessit ante utriusque partis iustam discussionem. Nec hii, qui

non sunt idonei, suscipiantur ad accusationem, et omnes qui contra patres armantur, infames

esse censemus. Patres enim omnes venerandi sunt, non respuendi aut insidiandi . Hii vero cum j j k

inimicis morantur aut qui suspecti habentur, minime recipiantur, quia eorum emulatio lacerat

etiam innocentes. Hunc murum firmissimum statuerunt patres nostri et nos cum eis contra

persecutores nostros, ut hoc remedio eorum pellantur machinamenta et vos sanciores et

securiores famulari mereamini vestro salvatori. De talibus enim insidiatoribus et accusatoribus

servorum suorum loquitur Dominus per prophetam dicens : Os tuum misisti ad malitiam et l m

lingua tua concinabat dolos.

a) Talesphorus M.

b) urbis rome C.

c)-c) ita et in ieiunio C.

d)-d) om. K.

e) folgt semper KR.

f) eos debet K.

g) infestinari R.

h) folgt eas C.

i) decernimus C.

j) om. M.

k) folgt qui CR.

l) om. M.

m) om. M.

Polycarp 5.1.9

982

9. Omnibus ecclesiis in eadem, qua sumus, fide manentibus Pius apostolice sedis

archiepiscopus.

Oves suum pastorem non reprehendant. Plebs vero episcopum non accuset nec vulgus eum

arguat, quia non est discipulus super magistrum neque servus super dominum suum. Episcopi

autem a Deo sunt iudicandi, qui eos sibi oculos elegit, non a subditis aut prav. vite hominibus

arguendi vel accusandi aut lacerandi, ipso Domino exemplum dante, quando per seipsum et a

non per alium vendentes sacerdotes eiecit de templo. Et sicut alibi per prophetam loquitur

dicens: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat. Si quis vero suo b c

proposito retrorsum exorbitaverit et iussa apostolice sedis libenter transgressus fuerit, infamis

efficitur. Reprobari ergo oportet eorum redargutiones, qui in recta fide suspecti sunt. Fides

autem et conversatio primum scrutanda est et denuo, qui inreprehensibiles apparuerint, sunt

recipiendi non prius.

a) exemplo M.

b) deus M.

c) folgt nachgetr. a C.

Polycarp 5.1.10

983

10. Eleutherius episcopus episcopis omnibus.

Nichil contra quemlibet accusatum absque legitimo et idoneo accusatore fiat. Nam et dominus

noster Iesus Christus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est

eiectus, sed quicquid inter apostolos egit, pro dignitate ministerii ratum permansit.

Polycarp 5.1.11

984

11. Idem episcopus universis ecclesiis per Galli. provincias Domino militantibus in Dominoa

salutem.

De accusationibus clericorum, super quibus consulti sumus, quia omnes eorum accusationes b b

difficile est ad sedem apostolicam deferre, finitiva episcoporum tantum iudicia huc deferantur

et huius sancte sedis auctoritate finiantur, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum

consensu episcoporum iam definitum est. Nec in eorum ecclesiis alii aut preponantur aut c

ordinentur, antequam hic eorum in ista terminentur . De accusationibus comprovincialium ita d d e f

legitur esse statutum: Si quis super quibuslibet criminibus quemlibet clericum pulsandum

crediderit, in provincia, in qua consistit ille, qui pulsatur, suas exerat rationes, nec estimet eum

alibi aut longius ad iudicium pertrahendum. Illi vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum

habuerit, liceat appellare. Caveant etiam iudices ecclesie, ne absente eo, cuius causa ventilatur,

sententiam proferant, quia irrita erit, quippe et causam in synodo pro facto dabunt. Proditoris

vero nec calumpnia nec vox audiatur. Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere quam

ille, quam iniuriam eius queque sustinuit nequitiam. Oppressis namque ab omnibus in cunctis g h i

subveniatur causis. Hec omnia summopere sunt adtendenda nec criminatio minorum quanto

magis episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: `Non sequeris turbas ad faciendum

malum.'

a) Christo CR.

b) korr. in eorum omnes C.

c) ante correctionem: aliis M; aliis K.

d) iuste C.

e) folgt negotia C.

f) cumprovincialium MR.

g) qui CR.

h) nequiciamque CR.

i) om. hier CR.

Polycarp 5.1.12

985

12. Zephirinus Roman. urbis archiepiscopus omnibus episcopis.

Summorum quispiam minorum accusationibus non impetatur aut dispereat neque in re dubia a

certa iudicetur sententia nec ullum iudicium nisi ordinabiliter habitum teneatur. Absens vero b

nemo iudicetur, quia et divin. et human. hoc prohibent leges. c

a) korr. in respondeat C.

b) certe C.

c) om. K.

Polycarp 5.1.13

986

13. Calixtus papa dilectis episcopis per Galliam constitutis.

Rimande sunt accusatorum enucleatim person., qui sine scripto difficile, per scriptum autem a

numquam recipiantur, quia per scripturam nullus accusari potest, sed propria voce et presente

eo, quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem. Nec absente eo, quemb

accusare voluerit, quicumque accusat, credatur. Similiter testes per quamcumque c d

testimonium non proferant, sed presentes ex his, que viderint et noverint, veraciter

testimonium dicant. Nec de aliis causis vel negotiis testimonium dicant nisi de his, que sub e f f

presentia eorum adesse noscuntur. Accusatores vero consanguinei mei adversus extraneos

testimonium non dicant nec familiares vel de domo prodeuntes, sed si voluerint et invicem

consenserint, inter parentes tantummodo testificentur et non in alienos. Nec accusatores vel

testes suspecti recipiantur, quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio

veritatem inpedire solet. Amor carnalis et timor atque avaritia plerumque sensus habentg

humanos et pervertunt oppiniones, ut questum pietatem putent et peccuniam quasi mercedem

prudentiæ.

a) que C.

b) que M.

c) accurare M.

d) quacumque K; folgt scripturam C.

e) om. M.

f)-f) om. K.

g) hebetant C.

Polycarp 5.1.14

987

14. Pontianus sancte et universalis ecclesie episcopis omnibus rite Deum colentibus et a a

divinum cultum amantibus salutem.

Suspectos aut inimicos aut facile litigantes et eos, qui non sunt bon. conversationis, aut

quorum vita est accusabilis et qui recta non tenent et docent fidem, accusatores esse et b

antecessores nostri apostoli reppulerunt auctoritate et nos submovemus atque temporibus

futuris excludimus, ne libenter labi possint, quos nos tenere et salvare debemus, ne quod absit

predictum Dei iudicium notandum super utrosque veniat et vos eorum vitio, quod Deus

avertat, pereatis.

a) omnibus episcopis M.

b) rectam CR.

Polycarp 5.1.15

988

15. Dilectissimis ubique catholic. ecclesie comministris Fabianus salutem in Domino.

Omnes, qui rectam non tenent fidem, accusatores neminem recte credentium accusare possunt,

quia infamia sunt notati et a sinu sancte matris ecclesie apostolico mucrone usque ad rectam

conversationem et reversionem eorum abscisi. Unde apostolica auctoritate cum omnibus

eiusdem apostolice atque universalis ecclesie filiis statuentes sancimus, ut omnes, qui in

catholica fide suspecti sunt, in accusationem recte credentium non suscipiantur, quia suspecti a

omnes semper sunt amovendi et non recipiendi. Merito ergo eorum reprobatur accusatio, qui

in recta fide suspecti sunt, nec eis omnino est credendum, qui veritatis fidem ignorant. Similiter

omnes, quos sanctorum patrum statuta tam preteritis quamque futuris temporibus

anathematizent , submovemus et ab omni accusatione fidelium alienamus. Discreti ergo debent b

semper esse fideles ab infidelibus et iusti ab iniustis, quoniam infideles et malivoli modis, c

quibus possunt, semper infestant fideles et perdere nituntur, et ideo non sunt suscipiendi, sed

suspendendi et procul abiciendi, ne perdere fideles aut infamare possint.

a) accusatione M.

b) anathematizant CR.

c) malivola M.

Polycarp 5.1.16

989

16. Fabianus episcopus urbis Rom. omnibus orientalibus episcopis et cunctis fidelibus in

Domino salutem.

Ipsi apostoli et successores eorum olim statuerunt eos ad accusationem non recipi, qui sunt

suspecti vel qui heri aut nudiustercius vel dudum fuerunt inimici, quoniam suspecti facti sunt, a b

et qui non sunt bon. conversationis vel quorum vita est accusabilis aut dubius in recta fide. c

Similiter quorum fides et vita et libertas nescitur et qui infami. maculis sunt notati aut d

sceleribus irretiti. Neque eos sacerdotes debere aut posse accusare, qui rite sacerdotes fieri e

non possunt nec sui sunt ordinis, quoniam sicut sacerdotes vel reliqui clerici a secularium

laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi et alienandi criminatione;

et sicut illi ab istis, ita et isti ab illis non recipiantur, quoniam sicut domini sacerdotum

segregata debet esse conversatio ab eorum conversatione , ita et litigatio, quia servum Dei non f

oportet litigare. Tales, karissimi fratres, accusationes et iniustas aut nocivas emulationes pro

viribus prohibete, quia contentio summopere et vitanda, cavete.

a) vel CR.

b) aut CR.

c) dubia KC.

d) infam. M.

e) om. R.

f) conversationibus C.

Polycarp 5.1.17

990

17. Dilectissimo fratri Hylario episcopo Fabianus. a

Statuentes decernimus, ut hii, qui non sunt bon. conversationis aut quorum fides vita et

libertas nescitur, non possint Domini sacerdotes accusare nec viles person. ad accusationem b

eorum admittantur. Similiter hii, qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspitiosi,

vocem adversus maiores natu non habeant accusandi, qui suspitiosa vox inimica veritatem

solent opprimere. Peregrina vero iudicia, salva in omnibus apostoli auctoritate, generali c d e

sancione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provintiales et a se e f

electos debet habere iudices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet, si aliquis episcoporum super

certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia, episcopis, quia non

oportet accusatum alicubi quam in foro suo audiri. Si quis vero iudicem adversum sibi g

senserit, vocem appellationis exhibeat. Appellantem autem non debet afflictio ulla aut h

detentionis iniuriare custodia, sed licet appellatori viciatam causam appellationis remedio i

sublevare, liceat etiam in causis criminalibus appellare nec appellandi vox denegetur ei, quem

in supplicium sententia destinarit. Pulsatus ante suum iudicem causam dicat, et non ante suum

iudicem pulsatus, si voluerit, taceat; et ut pulsatis, quotiens appellaverint, induti. dentur. Si

quis ergo iratus crimen aliquid cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione

habendum, sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum

esse fateatur, ut si fortasse resipiscens, que pro iracundia dixit, iterare aut scribere noluerit , j

non ut reus criminis teneatur. Omnis ergo qui crimen obicit, scribat se probaturum. Revera ibi

semper causa agatur, ubi crimen admittitur, et qui non probaverit quod obiecit, p.nam, quam

intulerit, ipse patiatur.

a) Diilectissimo M.

b) ulles M; ulle R.

c) solet KC.

d) korr. in apostolica C.

e) generalis actione K.

f) korr. in exteris C; korr. R.

g) adversus M.

h) Appellatum C.

i) causa M.

j) voluerit M.

Polycarp 5.1.18

991

18. Fabianus.

Nullus umquam presumat accusator simul esse et iudex vel testis, quoniam omni iudicio IIII a or

personas necesse est semper adesse, id est iudices electos, accusatores idoneos, defensores

congruos atque testes legitimos. Iudices autem debent uti equitate, testes veritate, accusatores

intentione ad amplificandam causam, defensores extenuatione ad minuendam causam.

a) folgt in M.

Polycarp 5.1.19

992

19. Fabianus presul omnibus episcopis.

Statuentes apostolica auctoritate iubemus, ne pastorem suum oves, que ei commiss. fuerant,

nisi in fide erraverit, reprehendere audeant. Si autem a fide deviaverit, erit corrigendus prius

secrete a subditis. Quodsi incorrigibilis, quod absit, apparuerit, tunc erit accusandus ad

primates suos aut ad sedem apostolicam. Pro aliis vero actibus suis magis est tollerandus ab

ovibus et subditis suis quam accusandus aut publice derogandus, quia cum in eis a subditis

delinquitur, eius ordinationi obviatur , qui eos pretulit eis, dicente apostolo: Dei ordinationi a a

resistit, qui potestati resistit.

a)-a) om. R.

Polycarp 5.1.20

993

20. Stephanus Roman. ecclesie episcopus dilectissimo fratri atque amico Hylario.

Infames esse eas personas dicimus, que pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes, qui

christian. legis normam abiciunt et statuta ecclesiastica contempnunt, similiter fures, sacrilegos

et omnes capitalibus criminibus irretitos, sepulchrorum quoque violatores et apostolorum a

atque successorum eorum reliquiorumque sanctorum patrum statuta libenter violantes et b

omnes, qui adversus patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur, similiter et c

incestuosos, homicidas, periuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis publicis

fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere aut facultates ecclesie auferunt iniuste et qui

fratres calumpniantur aut accusant et non probant vel contra innocentes principum animos ad

iracundiam provocant et omnes anathematizatos vel pro suis sceleribus ab ecclesia pulsos et

omnes, quos ecclesiastice vel seculi leges infames pronuntiant, hii nimirum omnes nec servi

ante legitimam libertatem nec p.nitentes nec bigamini nec illi, qui curi. deserviunt vel non sunt

integri corpore aut sanam non habent mentem vel intellectum aut inobedientes sanctorum d

decretis existunt aut furiosi manifestantur, hii omnes umquam nec ad sacros gradus debent e

provehi nec ad accusationem seu ad testimonium nullatenus possunt iust. recipi.

a) ante correctionem: omni M.

b) om. C.

c) infama M.

d) habentes CR.

e) om. M.

Polycarp 5.1.21

994

21. Stephanus sancte et universalis apostolice Roman. ecclesie episcopus omnibus episcopis.

Per scripta nullius accusatio suscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris a

persona fuerit, presente videlicet eo, quem accusare desiderat, quia nullus absens aut accusari

potest aut accusare.

a) om. M.

Polycarp 5.1.22

995

22. Stephanus episcopus episcopis omnibus . a a

Clericus, qui episcopum suum accusaverit aut ei insidiator extiterit, non est recipiendus, quia

infamis est, et a gradu debet recedere ac curi. tradi serviturus. b

a) omnibus episcopis M.

b) a R.

Polycarp 5.1.23

996

23. Dionisius episcopus Severo episcopo salutem. a

Crimina, que episcopis inpingere dicis, per alios non sinas ullo modo fieri, nisi per ipsos, qui b

crimina intendunt, si tamen ipsi digni et inreprehensibiles apparuerint et actis docuerint publicis

omni se carere suspicione ac inimicitia et inreprehensibilem fidem conversationemque ducere.

Nemini enim de se confesso credere potest super crimen alienum, quoniam rei professio

periculosa est et admitti non debet. Similiter alieni erroris socium vel a sui voluntari. propositi

tramite recedentem aut sacris patrum regulis et constitutionibus inobedientem suscipere non

possumus nec debemus nec impetere recte credentes vel sanctorum patrum sanctionibus

obtemperantes permittimus, quia infames omnes esse censemus, qui suam aut christianam

prevaricantur legem aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem.

a) om. C.

b) non R.

Polycarp 5.1.24

997

24. Felix episcopus universis episcopis.

Infamis persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non

audiatur accusator nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem

neque absens per alium accusare aut accusari potest nec affinis testis admittatur. Si quis autem

iudicem adversum sibi senserit, vocem appellatonis exibeat, quam nulli oportet negari.

Polycarp 5.1.25

998

25. Euticianus urbis Rom. episcopus episcopis omnibus.

Non ita in ecclesiasticis agendum est negotiis sicut in secularibus. Nam et in secularibus, a

postquam legibus quis venerit et in foro quis decertare ceperit, non licet ei ante peractam

causam recedere. In ecclesiasticis vero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit aut si se

viderit pregravari.

a) om. C.

Polycarp 5.1.26

999

26. Marcellinus episcopus orthodoxis omnibus.

Episcopi pontifici, a quo consecrari probantur, preiudicium inferre nullum possunt. Quod si

presumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est nec posse inter ecclesiastica a

ullo modo statuta censeri . b b

a) cacarere M.

b) censeri statuta C.

Polycarp 5.1.27

1000

27. Eusebius Roman. et apostolice ecclesie episcopus dilectissimus et in Christi caritate a a a

unianimes caritatis glutino connexis fratribus per Alexandriam et Egyptum Domino b

militantibus et rectam fidem tenentibus in Domino salutem.

Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo c

munus offerre valeatis. Servos Dei nolite persequi, episcopos nolite infamare neque accusare,

quia Deus eos suo iudicio voluit reservare. Quod enim non ab humanis aut prav. vite

hominibus eos depravari voluit, ipse dedit exemplum, quando per seipsum et non per alium

negotiantes eiecit sacerdotes de templo et mensas nummulariorum proprio evertit flagello et d d

eiecit de templo. Et sicut alibi ait: `Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos

discernit.' Dei ergo accusationem accusat, qui episcopos accusat vel condempnat, dum minus

spiritualia quam terrena sectantur. De occultis enim cordis alieni temere iudicare iniquum est et

eum, cuius non videntur opera nisi bona, peccatum est ex suspitione reprehendere, nisi a recta

fide exorbitaverit; nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non

sunt, quamquam reprehendenda videantur.

a) ecclesie et apostolice C.

b) unanimes K; unanimi C.

c) et M.

d) sacerdotes eiecit C.

Polycarp 5.1.28

1001

28. Silvester papa in generali residens synodo dixit.

Ut nullus laicus episcopo vel alicui in ordinibus posito crimen presumat aliquod inferre , et a bb

presbiter adversus episcopum, diaconus adversus presbiterum, subdiaconus adversus

diaconum, exorcista adversus acolitum, lector adversus exorcistam, hostiarius adversus

lectorem nullo modo aliquam presumat dare accusationem. Presul autem non dampnetur, nisi

in LXXII testibus; presbiter autem cardinalis nisi in LXIIII testibus non dampnabitur; c

diaconus cardinalis urbis Rom. nisi in XXVI non condempnabitur; subdiaconus, acolitus, c d

exorcista, lector hostiarius nisi in VII testibus non condempnabitur. Testes autem et

accusatores sine aliqua sint infamia.

a) A M.

b) inferre aliquod C.

c)-c) om. K.

d) om. C.

Polycarp 5.1.29

1002

29.

Ut nullus quemlibet clericorum in publico examinare presumat nisi in ecclesia. Nemo enim

clericus vel diaconus aut presbiter aut episcopus propter quamlibet causam intret in curiam nec

ante iudicem cinctum causam dicere presumat, quoniam omnis curia a cruore dicitur et a

immolatione simulacrorum. Quod si quis clericus in curiam introierit , anathema suscipiat, b c c c

numquam rediens ad matrem ecclesiam; a communione non privetur propter tempus turbidum.

Testimonium quoque clerici adversus laicum nemo recipiat.

a) cauuspiam K.

b) om. C.

c) introierit in curiam C.

Polycarp 5.1.30

1003

30. Damasus servus servorum Dei atque per gratiam eius episcopus sancte catholic. atque a

apostolice urbis Rom. Stephano archiepiscopo, concilio Mauritano et universis episcopis b

African. provinci..

Accusatores episcoporum et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia aut suspitione

vel manifesta macula et vere fidei pleniter structi esse debent et tales, quales ad sacerdotium c

eligere iubet divina auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiqua tradit auctoritas , criminari non d

possunt nec in eos testificari, qui ad eundem non debent nec possunt provehi honorem.

Vocatio enim ad synodum iuxta decreta patrum canonica eius, qui inpetitur, rationabilibus

scripturis per spatium fieri debet congruum atque canonicum, quia nisi canonic. vocatus fuerit

suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacumque necessitate, nisi

sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus, quoniam nec seculi leges hoc

permittunt fieri, quanto magis divine. Nullus autem introducatur personaliter, sed accusatores

et accusati equa audiantur ratione, iuxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et e

iudices non idem sint, sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se accusati,

unusquisque ordinabiliter in suo ordine. Nam inscriptio semper primo fiat, ut talionem

calumpniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet iudicari vel dampnari, cum et seculi

leges hec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper fiat equitas, quatinus accusationis

et iudicii ac testimonii mercedem per veritatem consequi valeant. Scriptum est enim:

`Abhominatio Domini labia dolosa.' f

a) om. C.

b) om. C.

c) instructi K.

d) folgt nochmals Quoniam - auctoritas R.

e) audiatur M.

f) lingua K.

Polycarp 5.1.31

1004

31. Universis episcopis per Itali. provintias constitutis Damasus episcopus in Domino salutem.

Relatum est ad sedem apostolicam vos accusationes fratrum per scripturas suscipere absque

legitimo accusatore. Quod deinceps in omni orbe terrarum fieri apostolica auctoritate a

prohibemus, et quod nuper factum est, absque ulla retardatione corrigere rogamus nec

umquam prius per scripta eorum, qui accusantur , causas discutere, quam per querelantium b

institutiones vocati canonice ad synodum veniant et presens qui presentem agnoscat veraciter

et intelligat, que ei obiciuntur. Quod bene et per sapientiam Salomonis dicitur: `Antequam

scruteris, non reprehendas.' Intellige prius et tunc increpa. Antequam audieris, ne respondeas.

Et licet apertissime sit contrariorum reprehensio, verumtamen oportet his qui clari sunt, ad

eorum examinationem ordinem servari ab his, qui seculum scrutari deputati sunt, quatinus ita c

cum oratione cooperante inveniamus et confessorem Deum, qui dicit: `Ubi sunt duo vel tres d

congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.' Nam et dominus noster Iesus Christus

Iudam furem esse sciebat; non est presentialiter accusatus, ideo non est eiectus. Nec vos ullo

modo agere oportet, quod ille noluit facere. Leges enim seculi accusatores presentes exigunt e f

et non per scripta absentes. Unde canonica patrum constituta non semel sed sepissime clamant g

nec accusationes nec testimonia ullum per scripta posse proferre, ne de aliis negotiis

quicumque testimonium dicant nisi de his, que sub presentia eorum esse noscuntur. Similiter et

qui accusare alium elegerit, presens per se et non per alium accuset, inscriptione videlicet

promissa . Neque ullus umquam iudicetur, antequam legitimos accusatores presentes habeat h

locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Curandum quoque est, ne ira quempiam i j

subripiat faciatque citius omne, quod non licet . i

a) folgt ac M.

b) folgt nachgetr. eorum K.

c) secundum K.

d) cooperantem C.

e) folgt ipse vel C.

f) illi C.

g) simul K.

h) premissa CR.

i)-i) om. M.

j) quemquam K.

Polycarp 5.1.32

1005

32. Gelasius.

Placuit etiam, ut semper primo in accusatione clericorum fides et vita blasphemantium

perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis debet precedere, quia dubius in fide infidelis est.

Nec eis omnino est credendum, qui veritatis fidem ignorant aut non recte conversationis vitam

deducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pi. viventes,

ideo suspitio eorum discutienda est primo et corrigenda. Sancta synodus Romana dixit: Hec

sunt que deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ecclesiam et ecclesiasticosa

indifferenter seviunt viros conservari firmissime volumus in secula. Si quis episcopus ab illis

accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ab eis caritative convictusb

fuerit , ut ipsam causam emendari debeat et eam corrigere voluerit , non olim, sed tunc ad b c d

summos primates causa eius canonic. deferatur, qui congruo loco infra ipsam provintiam e

tempore in canonibus prefixo Niceni concilii , canonic. convocare debebunt, ita ut ab omnibus f f

eius provinci. episcopis in ea audiatur, in qua et ipse canonic. convocetur. Si eum aut

infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit, quia ultra provinci. terminos

accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus g

aut, quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a propria sede deiectus aut in

detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonic., antequam in primo

restituatur honore et sua omnia, que ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint,

redintegrentur , convocari nec diiudicari debet, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen h

diiudicandi advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur , antequam i j

integerrim. omnia, que super suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab k l

honorabili concilio redintegrentur et presul prius statui pristino reddatur et ipse dispositis

ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice

iuxta quod fuerit possibilitas > canonice convocatus ad tempus synodo in legitima et mq r

canonica veniat ad causam, et si ita iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.

Nam hoc summopere providendum est, ne antequam hec omnia fiant, coactus respondeat, quia

contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam caus. eius

exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Quodsi egrotans fuerit episcopus aut aliqua

eum gravis necessitas detinuerit, per se legatum ad synodum mittat. Nec a communione

suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die s

statuta litteris evocatus minime occurrerit , hoc est nisi alia preoccupaverit necessitas, infra t

spatium duorum vel trium mensium vel eo amplius, prout causa dictaverit. Quodsi ex utraque


Download 3,77 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   34   35   36   37   38   39   40   41   ...   63




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish