participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius
panis calicisque consortio, etiam si ante, quam panem illum commedat et calicem bibat, de hoc
seculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione
ac beneficio non privatur, quando ipse hoc, quod ipsum sacramentum est, invenit . b
a) folgt papa CRV.
b) invenitur C.
Polycarp 3.10.36
477
36. Melciades episcopus episcopis Hispaniarum . a a
In baptismo abluimur, post baptismum roboramur, ac si continuo transituris sufficiant
regenerationis beneficia, victuris autem necessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per
se salvat mox in pace beati seculi recipiendos, confirmatio armat et instruit ad agones mundi b
et prelia reservandos. Qui post baptismum autem cum acquisita innocentia immaculatus c d
pervenit ad mortem, confirmatur morte, quia iam non potest peccare post mortem.
a) om. K.
b) agonem C.
c) folgt nachgetragen vero M.
d) getilgt M.
Polycarp 3.10.37
478
37. Augustinus super Iohannem sermone V. a b b
Si fuerit iustus minister, computo eum cum Paulo, computo illum cum Petro. Cum istis
computo iustos ministros, quia vere iusti ministri gloriam suam non querunt. Ministri enim
sunt, qui pro ducibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt. Ergo cum Paulo iustum c d
ministrum. Quid enim dicit Paulus? 'Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit.'
Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.' Qui vero fuerit
superbus minister, cum diabolo computabitur, sed non contaminatur donum Christi. Quod per
illum fluit purum, quod per illum transit liquidum, venit ad fertilem terram. Puta quia ipse e
lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non potest. Sed et per lapideum canalem transit aqua
ad areolas. In canali lapideo nichil generat, sed ortus plurimum fructum affert . Spiritualis enim f
virtus sacramenti ita est ut lux.
a) folgt in M.
b) om. K.
c) folgt computo C.
d) folgt nachgetragen computo R.
e) korr. (?) M; fuit K.
f) affer K.
Polycarp 3.10.38
479
38. Idem in libro de baptismo sacramenta ecclesie ab excommunicatis vel hereticis et haberi et
dari posse testatur, ita in primo libro contra Donatistas disputans:
Sacramentum dandi baptismi est, quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus, si ab
unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non ammittit, sic etiam ordinatus si ab unitate a b
recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit . Nulli enim sacramento iniuria facienda b
est. Si discedit a malis, utrumque discedit, si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut
ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere, qui ab unitate discesserat, sic
acceptandus est baptismus, quem dedit ille, qui sacramentum dandi, cum discederet, non
ammisit. Nam sicut redeuntes, qui priusquam recederent, baptizati sunt, non rebaptizantur, ita
redeuntes, qui priusquam recederent, ordinati sunt, non utique reordinantur, sed aut
administrant , quod administrabant, si ecclesie utilitas postulat, aut si non administrant, c
sacramentum tamen ordinationis sue gerunt et ideo eius manus inter laicos non imponitur. d e
a) om. RV.
b)-b) om. MKV.
c) nachgetragen ad- M.
d) egerunt K.
e) ei korr. in eis M; eis C.
Polycarp 3.10.39
480
39. Idem . a
Nullus autem negat habere baptismum etiam apostatas. Quibus utique redeuntibus et per
p.nitentiam conversis dum non redditur, amitti non posse iudicatur. Sic et illi, qui sacrilegium b c
scismatis ab ecclesie communione discedunt, habent utique baptismum, quem, priusquam
discederent, acceperunt. Nam et si ipsi redeant, non eis iterum datur. Unde ostenditur illud,
quod acceperunt in unitate positi, non potuisse amittere separatos. Quodsi haberi foris potest,
etiam dare cur non potest? Sed dicis: non recte foris datur. Respondemus: sicut non recte d
foris habetur et tamen habetur, sic non recte foris datur et tamen datur. Sicut per unitatis e e
autem reconciliationem incipit utiliter haberi, quod extra unitatem inutiliter habebatur, sic per e
eandem reconciliationem incipit utile esse, quod extra eam inutiliter datum est. Quod de 1f
baptismo dictum est, et ordinationi poterit applicari, ut ipsa etiam foris dari possit, quam g h i
idem doctor etiam foris haberi posse monstravit. Alioquin infirmum erit argumentum de
baptismo, ut ideo foris dari possit, quia et foris habeatur, si non omne sacramentum foris
poterit dari, quod et foris solet haberi.
a) om. K; folgt in eodem CRV.
b) folgt nachgetragen per KR.
c) sacrilegio C.
d) dari KC.
e) korr. in autem per unitatis M.
f) Absatz MKCR.
g) folgt de MK (getilgt M).
h) ordinatione K.
i) daris dari K.
1) offenbar eine Glosse von hier ab.
Polycarp 3.10.40
481
40. Augustinus.
Sacramenta, inquit, si eadem sunt, ubique sunt integra, etiam si prav. intelliguntur et
discordios. tractantur. Sicut scriptura ipsius evangelii, si eadem ipsa est , ubique integra est, a
etiam si innumerabili falsarum opinionum varietate asseratur.
a) om. K.
Polycarp 3.10.41
482
41. Idem . a
Spiritus autem sanctus, quod in sola catholica per impositionem manus dari dicitur, nimirum
hec intelligi maiores nostri voluerunt, quod apostolus ait: quoniam karitas Dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum. Ipsa enim est karitas , quam non habent, qui ab b b
ecclesie communione precisi sunt, sine qua iuxta apostolum nichil prosunt reliqua. Non autem
habet Dei karitatem, qui ecclesie non diligit unitatem. Ac per hoc recte intelligitur dici non
accipi nisi in catholica spiritum sanctum.
a) om. K.
b) caritas est CRV.
Polycarp 3.10.42
483
42.
(41). Idem.
Multe autem sunt operationes spiritus sancti, quas idem apostolus, cum in quodam loco
commemorasset, ita conclusit: 'Omnia autem hec operatur unus atque idem spiritus, dividens a a a
propria unicuique, prout vult.' Cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Symon
magus potuit, aliud prophetia, que in malis etiam hominibus fieri solet ut in Saul, aliud
operatio eiusdem spiritus, quam nisi boni habere non possunt, id est karitas, quilibet heretici b b
et scismatici accipiant caritatem, que operit multitudinem peccatorum, proprium donum est
catholic. unitatis et pacis, nec eius in omnibus, quia nec omnes sunt eius.
a) korr. unus, nachgetragen atque idem M; unus atque om. K.
b) id(em) M.
Polycarp 3.10.43
484
43.
(42). Idem . a
Manus autem impositio non sicut baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi orato
super hominem?
a) om. K.
Polycarp 3.10.44
485
44.
(43). Idem . a
Remissam, inquit, peccatorum avari non dant, que per orationem, id est per columb. gemitum
datur, cuicumque baptizet , si ad eius pacem illi pertinent, quibus datur. Non enim et b c
raptoribus et feneratoribus diceret Dominus: Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur illi, si cui d ee
tenueritis, tenebuntur. Foris quidem nec ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit, qui aliud
ligare possit aut solvere. Sed solvitur, qui columba fecerit pacem, et ligatur, qui columba non f g
habet pacem, sive aperte foris sit sive intus esse videatur.
a) om. K.
b) baptizaret R.
c) getilgt M; om. K.
d) om. MR; nachgetragen vel M.
e) ante correctionem: sic M.
f) korr. in columbæ C; columbam V.
g) columbe CRV.
Polycarp 3.10.45
486
45.
(44). Idem . a
Heretici, inquit, sacramenta et scripturas habent ad speciem, non ad salutem.
a) om. K.
Polycarp 3.10.46
487
46.
(45.) Idem . a
Sicut, inquit, urgueri videor, cum mihi dicitur; Ergo hereticus dimittit peccata, cum iuxta te b
baptizet, sic et ego urgueo, cum dico: Ergo avarus religionis simul atque peccata dimittit. Si c d
per vim sacramenti, sicut ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille. Illud enim
sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unic. columb.
immaculat. nec ille nec ille invenitur. e e
a) om. K.
b) ante correctionem: Ego M.
c) ante correctionem: Ego M.
d) om. C.
e) om. R.
Polycarp 3.10.47
488
47.
(46). Augustinus in libro de baptismo.
Perfidus si in perfidia permanserit, per baptismum nec extra ecclesiam remissionem accipit
peccatorum. Aut si propter vim sacramenti ad punctum temporis accipit, et intus et foris eam a
vim operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem demonum etiam foris operabatur. b
a) aut M.
b) ante correctionem: expulsione M.
Polycarp 3.10.48
489
48.
(47). Idem . a
Ita ergo nec foris sicut nec intus quisquam, qui ex parte diaboli est, potest vel in se vel in
quoquam maculare sacramentum, quod Christi est. Non itaque dat remissam peccatorum
sermo, ut qui cancer serpit; que per baptisma Christi conceditur, si baptizatus unitati b b
catholic. compaginatur.
a) om. K.
b) qui ut CRV.
Polycarp 3.10.49
490
49.
(48). Augustinus . a
Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida, quomodo benedicunt oleum tenebre? Si
autem Deus adest sacramentis et verbis eius; per qualeslibet administrentur, et sacramenta Dei
ubique recta sunt et mali homines, quibus nichil prosunt, ubique perversi sunt, id est intus et
foris.
a) om. K.
Polycarp 3.10.50
491
50.
(49). Augustinus.
Quomodo exaudit Deus homicidam deprecantem vel super aquam baptismi vel super oleuma
vel super eucharistiam vel super capita eorum, quibus manus imponitur? que tamen omnia et a a
fiunt et valent etiam per homicidas, id est per eos, qui hoderunt fratres, etiam in ipsa intus b
ecclesia. Cum dare nemo possit, quod non habet, quomodo dat homicida spiritum sanctum? Et
tamen intus etiam ipse baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante spiritum sanctum.
Quapropter sacramentum grati. dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam non nisi per c d
se ipsum vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per seipsum facit vel per
illius columbe membra, quibus ait: 'Si cui dimiseritis, dimittentur.' Manus autem impositio sie
non adhiberetur ab heresi venienti, tamquam extra omnem culpam esse iudicaretur. Propter
caritatis autem copulationem, quod est maximum donum spiritus sancti, sine quo non valent ad
salutem, quecumque alia sancta fuerint in homine, manus hereticis correctis imponitur. f
Induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et
usque ad vite sanctificationem. Atque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc
autem proprium est bonorum et piorum. Non ob aliud visum est quibusdam etiam egregiis viris
antistibus Christi, inter quos precipu. beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud g
hereticos vel scismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab
effectu vel usu sacramenti; et quia eius affectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis h
rectitudine apud hereticos non inveniebatur ipsum sacramentum quoque illic non esse i
putabatur. Sed convertentibus oculos ad interioris pale. multitudinem, cum et hii, qui in ipsa
unitate perversi sunt et perdit. vivunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec j
habere, quia non malignis, sed bonis filiis est dictum: 'Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur eis,
et reliqua,' habere tamen et dare et accipere baptismi sacramentum satis eluxit pastoribus
ecclesie catholic. etiam ovem, que foris errabat et dominicum caracterem foris accipiebat,
venientem ad christian. unitatis salutem ab errore corrigi, caracterem tamen dominicum in ea
agnosci potius quam improbari. Quando quidem ipsum caracterem multi et lupi et lupis
infigunt, qui videntur intus esse, verumtamen ad illam ovem, que ex multis una est, non
pertinent. Cum malus tradit baptismum bono, id est in unitatis vinculo veraci conversatione k k
mutato, inter bonum sacramentum, quod traditur, et bonum fidelem, cui traditur, tradentis
malitia superatur . Et cum illi veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis l mm
dimittuntur , quibus ipse veraci conversione coniungitur. Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus m
est omnibus sanctis sibi caritate coherentibus, sive se noverint corporaliter sive non noverint.
Similiter cum alicuius tenentur peccata, ab eis tenentur, a quibus ille cordis pravitatisn
disiungitur, sive notis corporaliter sive ignotis. Omnes mali spiritualiter a bonis seiuncti sunt . o o
Si autem etiam corporaliter aperta discessione separentur, peiores fiunt. Sed nichil interest ad
baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. Potest tamen
tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam pernitiose habere, tam pernitiosep
tradere . Ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus acceperit p q
urguente mortis necessitate. Cur heretici foris baptizare non possunt? An quia peiores sunt eo
ipso, quod foris sunt? Sed nichil interest ad integritatem baptismi, quanto peior id tradat.
Neque enim tantum interest inter malum et peiorem quantum inter bonum et malum, et tamen
cum baptizat malus, non aliud dat quam bonus. Ergo et cum baptizat peior, non aliud dat
quam ille, cui minus sacramentum pertinet, ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi r
foris posset et totiens baptizari necesse esset, quotiens recedens quisque ab ecclesia rursus ad
ecclesiam remeasse. His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia
spiritus sanctus discipline effugiet fictum, aut in ipso temporis puncto per vim sacramenti
dimissa iterum perfectione replicantur, ut et illud verum sit: 'Quotquot in Christo baptizati s
estis, Christum induistis', et illud: 'Spiritus sanctus discipline effugiet fictum'; id est ut et induat
eum Christo sanctitas baptismi et exuet eum Christo pernities fictionis . Nam redire dimissa t u
peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime Dominus in evangelio docet in illo servo, a v v v
quo dominus dimissum debitum petivit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. Sic
Polycarp 3.10.50
492
non impeditur baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittat , etiam si fraternum odium in w
eius, cui dimittuntur, animo perseveret. Solvitur enim hesternus dies, et quicquid superest,
solvitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo, deinceps autem
continuo reus esse incipit, non solum consequentium, sed etiam preteritorum dierum, horarum,
momentorum redeuntibus omnibus, que dimissa sunt. Sicut igitur ficti veraciter conversi
recipiuntur nec tamen eorum baptisma reprobatur, sic et illa, que scismatici vel heretici non x
aliter habent nec aliter agunt quam vera ecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed y c y
potius approbamus.
a) om. R.
b) valet RV.
c) om. hier M.
d) folgt grati. M.
e) nachgetragen M.
f) correptis CRV.
g) korr. in antistitibus C; antistitibus R.
h) effectus C.
i) folgt getilgt ipsum non inveniebatur M.
j) korr. M.
k) idem R.
l) superat (?) K.
m) om. R.
n) pravitate CRV.
o)-o) am Rand nachgetragen M.
p) tradere perniciose CRV.
q) scheint accepit C.
r) qui MK.
s) Christi M.
t) exuat C.
u) ante correctionem: fictiones M.
v) in evangelio dominus CV.
w) dimittit RV.
x) folgt nochmals et K.
y) om. R.
Polycarp 3.10.51
493
51.
(50). Augustinus ad Donatistas . a a a
Aecclesie sunt omnia sacramenta dominica, que sic habetis et datis, quomodo habebantur et
dabantur etiam prius, quam inde exiretis. Non tamen ideo non habetis, quia non estis ibi, unde
sunt que habetis. Non in vobis mutamus, in quibus nobiscum estis. In multis enim nobiscum b c
estis. Nam et de talibus dictum est, quoniam in multis erant mecum. Sed ea corrigimus in d
quibus non estis, et ea vos hic accipere volumus, que non habetis illic, ubi estis. Nobiscum e
autem estis in baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis . In spiritu autem unitatis f f
et in vinculo pacis, in ipsa denique catholica ecclesia vobis estis. Isti autem, cum quibus vel de g
quibus agimus, non sunt desperandi. Adhuc enim in corpore sunt. Sed non querunt spiritum h
sanctum nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent i
intus, cuius illud est sacramentum, et ideo sibi iudicium manducant et bibunt. Unus enim panis i
sacramentum est unitatis, quoniam sicut dicit apostolus: Unus panis, unum corpus, multi
sumus.
a) Ad Donatistas Augustinus KR.
b) vobiscum M.
c) vobiscum M.
d) om. K.
e) om. R; hinter accipere C.
f) sacramentis dominicis CV.
g) nobiscum CV; vobiscum R.
h) querant M.
i)-i) om. C.
Polycarp 3.10.52
494
52.
(51). Augustinus.
Queris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos demoniorum sacrificiis
sanare conantur, et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides , a b
quorum eius non potest obesse perfidia. Ubi respondeo tantam illius sacramenti, hoc est
baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per c
aliorum spiritualem voluntatem deinceps non possit vinculo alien. iniquitatis obstringi, ci nulla
sua voluntate consentit. 'Et anima' enim 'patris mea est ', inquit , et anima filii.' Anima, que d d d
peccaverit ipsa, morietur. Non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti vel
quilibet alius adhibet sacrilegia demoniorum. Sed ideo ex Adam traxit, quod sacramenti illius e
gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima, de qua
diceretur: 'et anima patris mea est et anima filii mea est .' Iam itaque cum homo in se ipso est f f
ab eo, qui genuit, alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius.
Quando itaque in parvulum maiores peccant offerentes eum demonum sacrilegis vinculis, non g
est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic h i
communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti
spiritus unitatem.
a) sacrificare K.
b) fide K.
c) aut K.
d) inquit mea est K.
e) idem K.
f)-f) om. K.
g) sacrilegiis K.
h) unde K.
i) illis CRV.
Polycarp 3.11.1
495
XI. De decimis et oblationibus aliis.
1. Gelasius.
Quattuor autem tam de redditibus quam de oblationibus fidelium, prout cuiuslibet ecclesie a
facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones. Quarum sit
una pontificis, altera clericorum, tercia pauperum, quarta fabricis amplicanda. De quibus sicut b
sacerdotis intererit integram ministris ecclesie memoratam dependere quantitatem, sic clerus
ultra delegatam sibi summam insolenter noverit expetendum. Ea vero, que ecclesiasticis
edificiis attributa sunt, huic operi veraciter prerogata locorum doceat instauratio manifesta
sanctorum, quia nefas est, si sacris edibus destitutis in lucrum suum presul impendia his
designata convertat. Ipsam nichilominus asscriptam pauperibus portionem, quamvis divinis
rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen iuxta quod scriptum est, 'ut
videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in c.lis est', oportet etiam presenti
testificatione predicari et bon. fam. preconiis non taceri.
a) nachgetragen M.
b) korr. in quanta R; folgt ecclesie CRV.
Polycarp 3.11.2
496
2. Gregorius Leoni episcopo Catanensium . a
In epistola VII. lib. VIII.b
Volumus ergo, ut quicquid ecclesie tue ex redditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit,
quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare atque eam secundum Dei
timorem presbiteris diaconibus ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere, ita sane ut
unicuique, sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, iuxta quod previderis, largiendi
licentia, quatenus et qui merentur etiam temporali se sentiant commodo consolatos et alii
adiuvante Domino eorum ad melius contendant imitatione proficere.
a) catenensium M; cataniensium C; catinentium R.
b) III. M.
Polycarp 3.11.3
497
3. Augustinus.
Decime tributa sunt egentium animarum. Quodsi decimam dederis, non solum abundantiam
fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Non igitur Dominus Deus
premium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est totum donare, decimam a a
nobis dignatus est recipere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sed tardius dare
peccatum est; quanto magis peius est peccatum non dedisse? De militia, de negotio et de b
artifitio redde decimas. Cum enim decimas dando et terrena et celestia possis pr.mia c
promereri, per avariciam duplicem benedictionem fraudas. Hec est enim Domini iustissima d
consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. Dabis impio militi,
quod non vis dare sacerdoti. Benefacere Deus semper paratus est, sed hominum malitia e e
prohibetur. Decim. etenim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerint , res alienas f
invadunt. Et quanti pauperes in locis suis, ubi ipse habitat, illo decimes non dante fame mortui
fuerint, tantorum homicidiorum reus ante eterni iudicis tribunal apparebit, quia rem a Domino
pauperibus delegatam suis usibus reservavit. Quia ergo sibi aut premium comparare aut g
peccatorum desiderat in dulgentiam promereri, reddat decimam, etiam de VIIII partibus
studeat elemosinam dare pauperibus.
a) folgt mundum C.
b) om. K.
c) celestis M.
d) om. K.
e) semper deus C.
f) non ierint K.
g) korr. in Qui M; Qui C.
Polycarp 3.11.4
498
4. Gregorius VII. Cap. VI. a a
Decimas, quas in usum pietatis concessas esse canonica auctoritas demonstrat, a laicis
possideri apostolica auctoritate prohibemus. Sive enim ab episcopis vel regibus vel quibuslibet
personis acceperint, nisi ecclesie reddiderint, sciant se sacrilegii crimen committere et etern.
dampnationis periculum incurrere.
a) om. CR.
Polycarp 3.11.5
499
5. Ex concilio Africano.
Pervenit fama sinistra ad magnam conventus nostri synodum, quod etiam ipso relatu lugubre
valde est satisque universali ecclesie lacrimabile, quia quicquid patitur unum membrum, a
compatiuntur omnia membra, quod quidam episcoporum suam suorumque adulatorum
voluntates magis quam sacrorum canonum vel patrum decreta sectantes non sacerdotibus et
presbiteris propriæ diocesis decimas atque christianorum oblationes conferre renuerunt, sed
potius, quod catholicis auribus absurdissimum est, laicalibus personis, militum videlicet sive
servitorum , vel quod adhuc gravius est, consanguinitatis sibi gratia coniunctis inconsulte ac b
precipiti more concedere soliti sunt. Quod videlicet inmanissimum nefas quam monstruosum
quamque execrabile sit, redemptori nostro eiusque sacrosancte ecclesie quam intollerabile,
omnes pen. utriusque testamenti pagin. protestantur, in quibus terribiliter ipse rex regum et
dominus pontificum omnibus intonat dicens: Si quis tetigerit sacerdotes meos, qui in
tabernaculo meo deserviunt, tangit pupillam oculi mei, et rursum: Omnes, inquit, filii Israel
offerunt decimas de omnibus frugibus suis ad templum Domini, quia his, qui altario deserviunt,
dedi eas, ut participentur de omnibus bonis Domini, ut orare valeant, pro populo meo.
Habemus autem ad hanc pessimam heresim destruendam ipsam veritatem in evangelio
dicentem: Dignus est operarius mercede sua. Quod alius evangelista evidentius dicit: Dignus c
est operarius cibo suo. Unde apostolus: Qui, inquit, altario deserviunt, de altario c
Do'stlaringiz bilan baham: |