Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XXII: De tribus aeris partibus sive regionibus



Download 2,78 Mb.
bet98/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   94   95   96   97   98   99   100   101   ...   154

Cap. XXII: De tribus aeris partibus sive regionibus


August. Super Gen. In superiore quidem parte, quae propter puram tranquillitatem caelo cui collimitatur communique pace coniungitur, aer tam tenuis esse dicitur ut neque nubibus obumbretur nec aves substineat nec homines qui ascederunt crassiore spiritu alat, sicut aer iste [consueverunt]. Aer tamen iste, et in naturam humidam tempore diluvii conversus creditur: aereos enim coelos diluvio periisse in Canonica Sancti Petri legitur Epist 2, ca[put] 2: quod intelligendum non est, nisi eos in aquarum naturam pinguioris aeris qualitate conversos.

Seneca ubi supra. Summa itaque pars eius calidissima et siccissima et ob hoc etiam tenuissima, propter viciniam ignium aeternorum, et illos tot motus siderum, assiduumque caeli circumactum. Haec autem pars ima et terris vicina densa est et caliginosa, quia terrenas exhalationes; media autem pars summis et imis comparata, quantum ad siccitatem et tenuitatem est temperatior, caeterum utraque parte frigidior. Cur inferiora tepent Superiora namque vicinorum siderum calorem sentiunt, inferiora vero tepent: primum quidem terrarum halitu, qui multum calidi secum affert; deinde, quia solis radii replicantur et quousque redire possint, id duplicato calore benignius fovent; deinde etiam illo spiritu, qui omnibus animalibus et arbustis ac satis calidus est, inest. Nihil enim sine calore viveret. Adiice nunc ignes non tantum manu factos et creatos, sed opertos terris, quorum aliqui erumpunt, et obscuro conditoque semper flagrant. Sed et tot eius partes rerum steriles, habent aliquid teporis: quoniam quidem sterile frigus est, calor autem gignit. Aer natura gelidus Media pars aeris ab his submota, in frigore suo manet. Natura enim aeris gelida est.

Cap. XXIII: De inconstantia inferioris partis eius


Qui cum sic divisus sit, circa terras maxime varius et inconstans est. Ibi enim plurimum audet et patitur, exagitat et exagitatur. Nec eodem modo totus afficitur, sed aliter alibi. Causa inconstantiae aeris unde Causas autem illi mutationi et inconstantiae alias terra praebet, alias siderum cursus, ex quibus soli plurimum imputes: illum etenim annus sequitur ad illius fluxum hiemes aestatesque vertuntur. Lunae vero proximum est ius, sed caeterae quoque stellae non minus terrena quam incumbentem terris spiritum afficiunt. Et cursu suo occursuque contrario, modo frigora, modo imbres, aliasque terris iniurias turbine movent.

Priscianus, [Solutiones] ad Cosdroe, regem Persarum: Duplicem etenim inflamationem Sol est faciens: humidam, scilicet et fumeam: unde imbres ac venti ac terra generantur. Loca quibus appropinquat supergrediens vaporem facit: longius autem absistens frigiditatis sit causa, et aqua superius consistens iterum in terram defertur. Per hoc igitur aquae magis in hieme fiunt, et de noctu quam per diem, quia geliodiores sunt noctes. Accidit autem saepe inflammationem siccam esse sursum, humidam autem deorsum, et iterum econtra fieri, scilicet ex quibusdam spiritibus compulsas eas propria loca commutare. Inde et venti a pluviis compescuntur. Et iterum post pluvias venti fiunt, scilicet quando ab ea quae in terra est caliditate subsistens, non extinguitur inflammatio a Solis caliditate incensa, quae scilicet desuper inflammatio corpus venti est et materies. Materia venti Cum aquam dominata autem fuerit, fumeam inflammationem [p247] extinguit et tunc venti acquiescunt.

Ex imagine mundi: Aer ille de quo vitalis spiritus hauritur, quia humidus est, in eo volant aves, sicut natant in aqua pisces. Daemones morantur in aere In hoc commorantur daemones cum tormentis Deum praestolantes. Ex quo et corpora sumunt, dum hominibus apparent.

Cap. XXIV: De variis eius impressionibus


Guilelmus de Conchis: In aere vero quaedam aerea, ut venti et turbines contingunt. Quaedam aquea, ut nubes, pluviae, nives, grandines, arcus coeli; quaedam ignea, ut fulmina, fulgura, scintillationes, diversae formae ignium, cometae… De his ergo ordine disseramus.

August super Gen: Iste quidem aer inferior caliginosus humida exhalatione pinguescit: qui commotus ventos et vehementius concitatus ignes et tonitrua, contractus nubila et conspissatus pluviam, congelantibus nubilis nivem et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem, et distentus serenum facit, occultis imperiis Dei a summis ad infima universa quae creavit administrantis. Ipsi itaque aeri circunfuso iuxta terras et ob hoc infimae parti deputato, tenues halitus vaporaliter inseruntur et auras intexunt, quae etiam nocturnis rigoribus aggravatae, sereno rore distillant. Si autem vehementius frigus est, etiam gelu candidus inalbescunt.

Philosophus in lib 1 Meteororum: Causa impressionum Causa etiam prima movens terrae et aquae vapores, ut eis elevatis fiant impressiones aeris, est motus orbium, scilicet Solis et aliorum. Sol enim, dum appropinquaverit his rebus et elongatur ab eis, causa est generationis et corruptionis accidentium in illis, id est, rerum huiusmodi quae in eis generantur. Dum enim calor eius ingreditur terram, elevatur ex eo vapor humidus et vapor siccus, atque in diversas species separatur.

Cap. XXV. Iterum de eodem


Quaedam enim species, dum ascendit ad supremum aeris resolvitur ac subtiliatur, et appropinquat igni quo inflammatur. Et sit ex ea impressio inflammata, ut supra dictum est. Aestus Haec autem vaporis species vocatur aestus.

Alia propinquior est nobis, quae sit aer, nisi accidat ei accidens, id est, nisi obviet ei frigus accidentale ipsam constringens. Verum aer iste factus ex vapore subtili sit aqua, quia vapor roridus est, id est, materia roris et pluviae. Vapor Nam si accidat ei frigus quod ipsum premat, incrastatur et inspissatur et redit aqua ad terram pluens et distilans in rorem vel pluviam, scilicet ex nubibus subtilioribus et densioribus. Et quandoque videtur ex eo nebula, scilicet ex reliquiis nubium resolutarum.

Cum ergo Sol appropinquat vapori, elevatus ascendit, cum autem elongatur ab eo descendit. Cum autem id, quod ex eo descendit, est parva res, id est, subtilis, et ideo tardat in descensione sua, et ros vocatur. Pluvia Cum vero multam habet mensuram, id est, spissitudinem, et ideo velociter descendit, pluvia nominatur. Et quando parva res est, nec pervenit ad altum propter perpetuitatem suae caliditatis et resolvitur, sit aer. Quando autem vapori ascendenti accidit vehementia frigoris aggregantis, tunc sit pruina. Pruina Quando enim super ipsum est parvum frigus, id est, temperatum, exprimit rorem. Pruina autem est vapor congelatus.

Dico ergo, quod aqua non congelatur, nisi in loco ubi sunt nubes, et quia descendunt ex loco nubium tria corpora, quorum generatio et essentia est per frigus, scilicet aqua, nix, grando. Corpora vero descendentia ex aere duo, duobus sunt similia, quia causa generationis utrorumque est una, nec diversificantur nisi multitudine et paucitate. Sunt autem [p248] haec, scilicet nix et pruina, similiter pluvia et ros: Ros est enim ros pluvia pauca et subtilis: pluvia vero ros multus et crassus, vel densus. Pluvia namque non fit, nisi vapore multo iam infrigidato. Et causa illius sunt tempus et locus et frigiditas, roris autem locus strictus est parvi frigoris. Generatio vero nivis et pruinae est ex frigore, quia nix est in nubibus et pruina ex vapore congelato non in loco nubium. Horum autem figuratio est mollities nivis ex parte caliditatis admixtae vaporibus, qui facti sunt nubes, prohibentis partes ipsius vaporis comprimi et vehementer aggregari. Durities autem pruinae sit ex frigore loci et temporis, in quibus non est illa prohibens caliditas: et ideo partes vaporis contrahuntur. Grando autem sit in nubibus longinquis a terra, sicut dicetur infra.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   94   95   96   97   98   99   100   101   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish