Cap. XXXII: De ventis antelucanis
Seneca, ubi supra. Primum ergo antelucanos fluctus inspiciamus, qui aut ex fluminibus aut ex convallibus aut ex aliquo sinu feruntur. Nullus ex his pertinax est, sed cadit fortiore iam Sole. Nec sunt ultra terrarum confinium. Hoc venti genus incipit in vere, nec ultra aestatem durat. Et inde maxime venit, ubi aquae plurimum et montium est; plana licet aquis abundent, aura carent hac, dico, quae pro vento valet.
Ventus autem quem Graeci ἐγκολπίαν vocant sic concipitur. Quicquid ex se paludes et flumina remittunt, (id autem et multum est, et assiduum) per diem Soli alimentum est. Nocte vero exhauritur, et montibus inclusum in una regione colligitur: quam cum implevit et iam Sol non rapit, quaerit quo defluat et eo potissimum exit ubi plurimum vacui est et magna ac patens aura. Huius rei argumentum est quod prima noctis parte non spirat. Incipit enim tunc illa collectio fieri, quae circa lucem iam plena est, eoque incumbit, quo liberior exitus invitat. Adiicit autem ei stimulos ortus Solis feriens gelidum aera. Nam etiam antequam appareat, lumine ipso valet et nondum quidem aera impellit, iam tamen lacessit et irritat luce praemissa. Nam cum ipse praecesserit, alia superius capiuntur, alia tempore distrahuntur. Ideoque eis non ultra matutinum fluere datur, sed omnis illorum vis conspectu Solis extinguitur et, si violentiores flaverint, cito relanguescunt, nec unquam usque ad meridiem aura producitur.
Alia quidem enim valentior et longior est, alia imbecillior atque brevior, prout valentioribus minoribusve collecta causis. In vere quidem et aestate validior est, quia ver aquosum est e pluribus874 aquis locisque ob humidam caeli naturam. In sativis enim et redundatibus maior evaporatio est. Aestate vero post Occasum Solis remanet diurnus calor et magna noctis parte perdurat, qui exeuntia evoca ac vehementius trahit quicquid ex his sponte reddi solet. Deinde non tantum habet virium ut quod evocavit absumat. Facit autem ventum Solis ortus non calore tantum, sed etiam ictu. Lux enim (ut dixi) quae Solem antecedit, nondum aera calefacit, sed percutit tantum: percussus autem in latus caedit. Quamquam ne hoc quidem concesserim, lucem ipsam sine calore esse, cum ex calore fit quae, etsi non tantum te[m]poris habet, ut tactu appareat, opus tamen suum facit, et densa deducit ac tenuat. Loca etiam [p253] quae ita clausa sunt, ut Solem accipere non possint, illa quoque nubilo et tristi luce calefiunt et per diem minus quam noctibus rigent.
Dicimus ergo ante lucem auram incitati: eandemque cum Sol attigerit subsidere.
Cap. XXXIII: De caeteris ventorum generibus
Somniculosi venti cur sic dicti? At vero ethesiae ob somniculosi et delicati venti vocantur a nautis, quia mane surgere nesciunt. Hi autem (ut quidam aiunt) idcirco hieme non sunt, quia brevissimis diebus Sol deficit antequam frigus evincatur, ideoque nives et ponuntur et durant. Aestate vero fluere incipiunt, cum longius extenduntur dies, et recti in nos radii diriguntur. Verissimum est ero concussas calore magno nives plus humidi efflare, itemque terras exoneratas nive retectasque spirare liberius. Et ita plura ex Septentrionali parte caeli corpora exire atque in haec loca, quae submissiora sunt ac tepidiora, deferri ac sic impetum ethesias sumere.
Tempus ethesiarum Ob hoc solstitio est illis initium ultraque ortum caniculae non valent, quia iam multum e frigida parte caeli in hanc coniectum est ac Sol mutato cursu in nostra rectius tenditur et alteram partem aeris attrahit, aliam vero impellit: sic ille ethesiarum flatus aestatem frangit et a mensium ferventissimorum gravitate defendit. At (ut dixi) ethesiae tarde pro dire incipiunt, quod non accideret si ut auram, ita illos Sol commoveret. Praeterea si eis causa flatus diei spacium esset, ante solstitium flarent, cum longissimi dies sunt et maxime nives tabescunt.
Sunt autem quaedam ventorum genera, quae ruptae nubes et in pronum solutae emittunt. Hos Greaci ecnephias vocant: qui hoc modo (ut puto) fiunt, cum inaequalitas ac similitudo corporum, quae vapor terrenus emittit ascendit et alia sicca, alia humida sunt, Generatio ecnephiarum ex tanta discordia corporum inter se pugnantium, verisimile est quasdam nubes effici, atque inter illas intervalla relinqui fistulosa, et in modum tybiae angusta. His ergo tenuis includitur spiritus, qui maius desiderat spacium, cum everberatus cursu parum liber incaluit et ob hoc amplior sit: scinditque cingentia et in ventum erumpit: qui [v] fere procellosus est, quia non fusus neque per apertum venit, sed laborat et iter in hac pugna sibi parat. Est autem brevis flatus, quia repectacula nubium per quae ferebatur perrumpit, multo vero maior ac diuturnior est, si alios quoque flatus eadem causa ruentes abstulerit et in unum plures sicut torrentes confluxerint.
Facit ventum resoluta nubes, quae pluribus modis solvitur. Aliquando enim coagulationem —alias conglobationem— illam rumpit spiritus, aliquando autem inclusi et in exitum nitentis luctatio, nonnunquam vero calor, quem modo facit Sol, modo ipsa arietatio magnorum inter se corporum attritu. Et quandoquidem nihil obsistit, vires suas ventus effundit. Ubi autem alio promontorio repercutitur aut locorum coeuntium vi in canalem devexum tenuemque collectus [est], saepius in se volutatur ac se ipsa vertigine concitans turbo est, Prester qui si etiam diutius [et] pugnacior [pugnans] [est], inflammatur [et] fit igneus turbo, quem Graeci prestera vocant.
Cap. XXXIV: De numero ventorum et rationibus nominum singulorum
Aristoteles ubi supra. Quidam sapientes omnes ventos nominaverunt unum ventum, sicut omnia flumina unum flumen natura, ponentes ventum esse aeris motum. Et quod diversitas ventorum, accidit pro diversitate locorum. Sed hoc dixerunt absque inquisitione. Melior autem sermo post rectitudinem inquisitionis.
Isidorus, ubi supra. Ventus, id est, aer commotus et agitatus, pro diversis partibus caeli [p254] diversa nomina sortitur: ventorum autem spiritus quatuor principales sunt, quorum primus ab Oriente Subsolanus, a meridie Auster, ab Occidente Favonius, a Septentrione eiusdem nominis ventus aspirat. Habentes hinc inde geminos collaterales, Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laeva Eurum; Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum; Favonius, qui et Zephyrus, a parte dextra, Affricum, a sinistra Chorum; porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem.
Hi duodecum venti globum mundi flatibus circumagunt, quorum nomina propriis ex causis signata sunt. Nam Subsolanus dicitur ideo, quod sub Solis ortu nascatur; Eurus eo quod ab Eoo flat, id est, ab Oriente, et Subsolano coniunctus Vulturnus, eo quod ab alto tonet. Auster ab hauriendo aquas, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit: hic Graece Notus vocatur, eoquod interdum aerem corrumpit. Nam pestilentia[m] quae ex aere corrupto nascitur Auster flans in regiones reliquas transmittit. Sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dicitur eo quod ex una parte dicitur abere Eurum, ex altera Austrum. Austroaffricus eo quod iunctus sit hinc inde Austro et Affrico. Zephyrus Graece eo quod flores et germina flatu eius vivificantur; hic Latine Favonius dicitur, eo quod foveat quae nascuntur. Austro autem flores solvuntur, Zephyro fiunt. Affricus a propria regione vocatur: in Affrica enim flandi sumit initium. Chorus ab Occidente aestivo flat sic dictus, eo quod vento circulum claudat et quasi choros faciat. Septentrio eo quod a circulo septem stellarum consurgit, qui [vergentes e] vertente se mundo resupinato capite ferri videntur. Circius dictus eo quod sit choro coniunctus. Aquilo eo quod aquas stringit et nubes dissipat: est enim gelidus ventus et siccus. Idem Boreas, quia ab hyperboreis montibus flat: unde natura frigidus est. Natura enim ventorum Septentronalium frigida est et sicca, Australium calida est et humida Ex omnibus autem ventis duo Cardinales sunt, Septentrio et Auster. Extra hos duo sunt ubique spiritus magis quam venti, aura in terra, altanus in mari
Seneca ubi sup. Placet autem duodecim ventos esse, non quia tot ubique sint —quosdam enim inclinatio terrarum excludit— sed [quia] plures nusquam sunt.
Do'stlaringiz bilan baham: |