Valde necessarium esse perspeximus ut, sicut decessorum nostrorum fuit iudicium, ita uni
eidemque person. omnia committamus, et ut nos presentes esse non possumus, nostra per d
eum cui precipimus representetur auctoritas. Quamobrem Petro subdiacono sedis nostr. intra
provinciam Siciliam vices nostras Deo auxiliante commisimus. Nec enim de eius actibus
dubitare possumus, cui Deo auxiliante totum nostr. ecclesie noscimur patrimonium
commisisse.
a) om. CV.
b) om. C; folgt In R.
c) folgt in M; om. R.
d) ubi CRV.
Polycarp 1.16.1
84
XVI. Nullum concilium esse firmum sine auctoritate pap.. a
1. Marcellus. Cap. X. b b
Vos licet corpora nostra possitis occidere, animas tamen non potestis interficere nec gradus c
divinitus collatos potestis auferre . Synodos ergo absque huius sancte sedis auctoritate d
episcoporum, quamquam episcopos possitis congregare, non potestis regulariter facere neque e
ullum episcopum, qui hanc appellaverit apostolicam sedem, dampnare, antequam hinc f f
sententia finitiva procedat.
a) XIII K; Titel 16 erst vor I 16,2, stattdessen hier Sinodus sine auctoritate R. p. non fieri.
CV.
b) om. CV.
c) occidere M; ante correctionem: occidere K.
d) interficere M.
e) fecere K.
f) apostolicam appellaverit C.
Polycarp 1.16.2
85
2. Iulius sancte Roman. et apostolice ecclesie episcopus orientalibus episcopis . a b
Regula vestra nullas habet vires nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc
concilium actum est nec Roman. ecclesie legatio interfuit, canonibus precipientibus sine eiusc
auctoritate concilia fieri non debere. Nec ullum ratum est aut erit umquam concilium, quod
eius non fuerit fultum auctoritate.
a) davor Titel 16 C; Titel 17 V.
b) Rubrik In epistola XI. R.
c) über der Zeile nachgetragen M.
Polycarp 1.16.3
86
3. Iulius papa orientalibus episcopis. In epistola XI. a b b b
Vellem enim vos magis ad iam dictam canonicam convenire vocationem, ut coram universali
concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum ecclesiarum et fratrum in Antiochiam c e d
subvertendum et Niceni magni concilii destructionem fecistis aut cur nobis inconsultis e e
episcopos in eam convocatis , ad quam nec Maximus Ierosolimitanus venit nec nostra interfuit f
legatio, canonibus quippe in Nicena synodo iubentibus non debere preter sententiam Romani
pontificis ullo modo concilia celebrari nec episcopos dampnari, aut cur in predictorum locum
fratrum alios adulteros posuistis, antequam p.nes nos aut nostros apocrisiarios eorum causa
canonice esset examinata finemque perciperet rectum.
a) davor Titel 17 C; dasselbe am Rand R; Titel 16 V.
b) om. CV.
c) ecclesiarum statum CV.
d) Antiochia C.
e) fecistis destructionem CRV.
f) convocastis CRV.
Polycarp 1.16.4
87
4. Idem.
Quibus ita gestis scripsi vobis et omnibus qui in Antiochia contra apostolicam canonicamque
regulam nobis inconsultis fueratis congregati, arguens vos primum de iniuriis litterarum,
deinde cur Athanasium suosque consecratores ad vestrum concilium convocassetis, canonibus
scilicet precipientibus nichil extra Romanum decerni pontificem, cui hec et maiora ecclesiarum
negotia tam ab ipso Domino quam ab omnibus universorum conciliorum patribus speciali sunt,
ut iam dictum est, privilegio contradicta . Vobis quidem refugientibus et ad concilium totiens a
convocatis adesse nolentibus, illis vero in sua reclamatione et iusta ratione persistentibus,
vestraque cognoscentes crimina et illorum iustam examinantes rationem omnesque eos Niceno
concilio comperientes et nostris apostolicis iussionibus obtemperantes, visum est nobis ac
universo concilio, ut nos divinis preceptis et apostolicis monitis informati, qui pro omnium
ecclesiarum statu impigro vigilare debemus affectu, si quicquam reprehensione usquam
invenitur obnoxium, celeri sollicitudine aut ab ignoranti. imperitia aut a presumptionis b
usurpatione revocemus. His taliter consideratis atque decretis, tamquam omnium curam
gerentes propter sedis propri. dignitatem suscepimus eos in communionem singulisque cum
suis auctoritate huius sancte sedis rebus proprias reddidimus ecclesias, quoniam huic sancte c
sedis rebus propter pravorum hominum insidias ipso Domino instituente et sanctis eorumque d e
successoribus per singula roborantibus concilia hoc semper licuit licebitque Domino auxiliante f
imperpetuum. Unde qui se scit aliis esse prepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse g
prelatum, sed obtemperantiam, quam ab aliis requirit, gratis et ipse dependat. Quapropter
increpando vobis scribo, quia non recte tractastis viros inculpatos et a nobis minime
examinatos, de suis ecclesiis communione privatos pellentes et ecclesiastice discipline iniuriam
irrogantes constitutaque Niceni concilii minime servantes talia indisciplinat. agere non
formidastis. Iccirco quoniam dudum venire vocati renuistis, modo ad certum diem, id est XV
k. novembris vos iterum regulariter litteris missisque evocamus, ut coram vobis ostendamus
nos iustam in eos protulisse sententiam et de cetero non talia esse passuros. Est etenim in
antiquis ecclesie statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum
multiplicatione restituat. Unde in evangelio scriptum est: 'Quodsi aliquid defraudavi, reddo
quadruplum.' In lege quoque cautum est: 'Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui,
et dicit omnis populus: Amen.' Quare miror vos tam audaces esse et tam impudenter egisse et
terminos ac iura beati Petri apostolorum principis invasisse. Sui enim, ut paulo superius
prelibatum est, iuris erat, ut absque sedis auctoritate nullus deberet aut concilia celebrare aut h i i
episcopos ad synodum convocare vel eos damnare aut propriis pellere sedibus aut alios in
eorum loco ordinare, que omnia vos temerare non timuistis. Quid, rogo, est aliud talis
presumptio, nisi quod apostolorum suorumque successorum decreta transgredi et
maledictionem superius comprehensam, in lege scilicet cautam, quam omnis populus uno ore
consonaque responsione per Amen, id est Fiat, confirmavit, suscipere non timuistis? Nam ut
reor talibus transgressionum funiculis constricti nostrum, ne vestra proderentur flagitia,
examen declinastis et ad sepedictam vocationem venire distulistis. Sane manifestum est suum
eos confiteri crimen, quotiens evocati absque inevitabili causa venire distulerint et purgandi se
voluntate non utuntur.
a) contradita KCR; folgt vel concessa CV.
b) Endung korr. M.
c) ante correctionem: reddimus M; reddimus CV.
d) korr. in sedi C; sedi R.
e) om. KRV.
f) roboantibus C.
g) eher soit M.
h) folgt huius K.
i) celebrare concilia CV.
Polycarp 1.16.5
88
5. Gelasius papa episcopis per Dardaniam constitutis . a
Confidimus quod nullus iam veraciter christianus ignoret uniuscuiusque synodi constitutum,
quod universalis ecclesie probavit assensus, nullam magis obsequi sedem pre ceteris oportere
quam primam, que et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat et continuata
moderatione custodit.
a) om. CV.
Polycarp 1.16.6
89
6. Symachus.
Beatissimi atque apostolici viri pap. urbis Rom., que est caput omnium ecclesiarum, precepta
habemus pre manibus, quibus precipere dignatus est eius apostolatus, ut Dioscorus a
Alexandrinorum episcopus non sedeat in concilio, sed audiendus intromittatur. Quod nos
observare necesse est. Si ergo precipit vestra magnificentia, aut ille egrediatur aut nos
exibimus. Et paulo post: Iudicii sui necesse est eum dare rationem, quia cum nec personam b c c
iudicandi surrepserit, et synodum ausus est facere sine auctoritate sedis apostolice, quod
numquam rite factum est nec fieri licuit . d d d
a) et, darüber vel ut M; ut et C.
b) qui CV.
c) durch Unterpunktung getilgt C.
d) om. M.
Polycarp 1.16.7
90
7. Dilectissimis fratribus universis episcopis, qui inlicita vocatione Iohannis
Constantinopolitani episcopi ad synodum Constantinopolim convenerunt, secundus a a b
Pelagius . In .pistola prima. b
Relatum est apud apostolicam sedem Iohannem Constantinopolitanum episcopum universalem
se scribere vosque ex hac sua presumptione ad synodum convocare generalem, cum
generalium synodorum convocandi auctoritas apostolice beati Petri sedi singulari privilegio sit c
tradita et nulla umquam synodus rata esse legatur, que apostolica auctoritate non fuerit fulta.
Quapropter quicquid in predicto vestro conventiculo, quia synodus taliter presumpta esse non
potuit, statuistis, ex auctoritate sancti Petri apostolorum principis et domini salvatoris voce,
qua beato Petro potestatem ligandi et solvendi ipse salvator dedit, que et in successores eius d e
indubitanter transiit, precipio omnia, que ibi statuistis vana et cassa esse, ita ut deinceps
numquam appareant nec mutilentur. Ait enim ipse salvator beato Petro, sicut ipse per se f
veritas loquitur dicens: 'Qu.cumque ligaveris super terram, erunt ligata et in c.lis , et g h i
quecumque solveris super terram, erunt soluta et in c.lis.' Multis denuo apostolicis et j k l
canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis non debere absque sententia Romani pontificis
concilia celebrari. Quapropter, ut iam dictum est, recte non concilium, sed vestrum
conventiculum vel conciliabulum cassatur, et quicquid in eo actum est, irritum habeatur et
vacuum. Vos quoque deinceps videte , ut nullius hortatu talia presumatis, si apostolice sedis m
communione carere non vultis. Si vero in qualibet provincia orte fuerint questiones et inter
ipsius provinci. episcopos discrepare ceperit ratio atque inter ipsos dissidentes non conveniat,
ad maiorem tunc sedem referantur, et si illic facile et iuste non discernuntur, ubi fuerit synodus
regulariter congregata, canonic. et iuste iudicentur. Maiores vero difficilioresque questiones,
ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, ad sedem apostolicam semper referantur.
a)-a) om. RV.
b) Pelagius II. CR; nur Pelagius V
c) ante correctionem: sede M.
d) eher quia M.
e) etiam CRV.
f) ipsa K.
g) am Rand nachgetragen M.
h) ante correctionem: soluta, das Folgende bis soluta om. R.
i) c.lo CV.
j) quodcumque MK.
k) erit MK.
l) solutum K.
m) om. K.
Polycarp 1.16.8
91
8. Pelagius secundus papa.
Synodorum congregandarum auctoritas apostolice sedi privata commissa est potestate, nec
ullam synodum generalem ratam esse legimus, que eius non fuerit auctoritate congregata vel a
fulta. Hec auctoritas testatur canonica, hec hystoria ecclesiastica roborat, hec sancti patres
confirmant.
a) fuerat CV.
Polycarp 1.16.9
92
9.
Istud est quod a vobis poposcimus et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem
pseudoepiscopum et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna
custodia dirigatis, ut et iste, qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem
canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat et ille, qui contra morem antiquum
eum ordinare presumpsit, debit. canonibus vindict. subiaceat.
Sed nec licuit aliquando nec licebit particularem synodum congregari, sed quotiens aliqua de
universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo, quod non intelligunt, a
rationem aut sponte hi, qui salutem anime sue desiderant, ad apostolicam sedem pro
percipienda ratione conveniant aut, si forte, sicut de talibus scriptum est: 'Peccator, cum b
venerit in profundum malorum, contempnit', ita obstinati et contumaces extiterint, ut doceri
non velint, eos ab eisdem apostolicis sedibus aut atrahi ad salutem quoquomodo necesse est c
aut, ne aliorum perditio esse possint, secundum canones per seculares opprimi potestates . d e
a) über der Zeile nachgetragen M.
b) -ut korr. M.
c) atthrai C.
d) korr. in secularem M.
e) potestatem M.
Polycarp 1.17.1
93
XVII. Ut dubi. et maiores caus. ad apostolicam sedem referantur . a b b c c d
1. Anacletus servus Christi in sede apostolica Domino serviens omnibus episcopis et c.teris
cunctis fidelibus , qui coequalem vobiscum sunt sortiti fidem, gratia vobis et pax atque e e
consolatio multiplicetur. Cap. XVII. f f
Si difficiliores orte fuerint questiones aut episcoporum vel maiorum iudicia aut maiores caus.
fuerint, ad sedem apostolicam, si appellatum fuerit, referantur, quoniam hoc apostoli iusserunt
iussione salvatoris, ut maiores et difficiliores questiones semper ad sedem apostolicam g
deferantur, super quam Christus universam construxit ecclesiam dicente ipso ad beatum h
principem apostolorum Petrum: 'Tu es, inquit, Petrus et super hanc petram h.dificabo
ecclesiam meam' . i
a) XIIII K; Zahl om. CV.
b) om. CV.
c) sedem apostolicam CV.
d) perferantur CV.
e) fidelibus cunctis C.
f) om. CRV.
g) diffitiliores M.
h) ante correctionem: dicendo M; dicendo K.
i) folgt von Hand saec. XV et reliqua M.
Polycarp 1.17.2
94
2. Yginus.
Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posteri eorum cuncta sibi a
vendicarent, sed semper maiores caus., sicut sunt episcoporum et potiorum cur. negotiorum,
ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent, ut inde suscipiant finem b c
iuditiorum, unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.
a) De CV.
b) folgt Petri MV.
c) ausradiert M; om. V.
Polycarp 1.17.3
95
3. Dilectissimo fratri Benigno episcopo Felix primus coepiscopus in Domino salutem. Cap. a a
XVII.
Semper dubia et maiora negotia terminum ab hac sancta sede a tempore apostolorum, qui b
eam suis documentis instruxerunt, accipere consueverunt. Et ideo tu recte fecisti, quod huius
sancte sedis consultis te ceterosque firmari et instrui voluisti.
a) ante correctionem: Dilectissimis fratribus M.
b) über der Zeile nachgetragen M.
Polycarp 1.17.4
96
4. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Antiochenam constitutis Marcellus. Cap. I.
Rogamus vos, fratres dilectissimi, ut non aliud doceatis neque sentiatis, quam quod a beato
Petro apostolo et reliquis apostolis et patribus accepistis. Ipse enim est caput totius ecclesie,
cui ait Dominus: 'Tu es Petrus et super hanc petram h.dificabo ecclesiam meam.' Eius enim
sedes primitus apud vos fuit, que postea iubente Domino Romam translata est, cui a
amminiculante gratia divina hodierna presidemus die. Cap. II. Si vestra vero Antiochena, que b b
olim prima erat, Roman. cessit sedi, nulla est, que eius non sit subiecta ditioni. Nec ab eius
dispositione vos deviare oportet, ad quam cuncta maiora ecclesiastica negotia divina
disponente gratia iussa sunt referenda, ut ab ea regulariter disponantur, a qua sumpsere
principia.
a) ante correctionem: aput M.
b) am Rand MK; om. CV; Absatz R.
Polycarp 1.17.5
97
5. Venerabilibus fratribus universis orientalibus episcopis Iulius. a a
Prim. sedis ecclesie convocandarum generalium synodorum iura et iuditia episcoporum
singulari privilegio evangelicis et apostolicis atque canonicis concessa sunt institutis, quia b
semper maiores caus. ad sedem apostolicam multis auctoritatibus referre precepte sunt, nec
ullo modo potest maior a minore iudicari . c
a) ante correctionem: orientalis M.
b) -que übergeschrieben M.
c) benedicere, dann übergeschrieben vel iudicari M.
Polycarp 1.17.6
98
6. Dilectissimo fratri Felici episcopo Gaius salutem. Cap. VII.
Sicut a patribus nostris institutum est, sic quoque et nos fieri decrevimus, scilicet ut a
qu.cumque difficiles questiones per singulas provintias exorte fuerint, semper ad sedem
apostolicam referantur.
a) sanctis K.
Polycarp 1.17.7
99
7. Leo Anastasio episcopo Thessalonicensi . Cap. VII. a a a b b
Si forte inter ipsos, qui presunt, de maioribus, quod absit, peccatis causa nascitur, que c d
comprovinciali nequeat examine diffiniri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate e f
metropolitanus curabit instruere. Et si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita iudicio, g
ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur.
a) am Rand CRV.
b) om. R.
c) ante correctionem: que M.
d) ante correctionem: peccatum M.
e) comprovincialibus M.
f) qualitatem M.
g) patribus K.
Polycarp 1.17.8
100
8. Idem. Cap. XI. a a
Si in eo, quod cum fratribus tractandum finiendumve credideris, diversa eorum fuerit a tua
voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatione referantur, ut remotis
ambiguitatibus , quid Deo placeat, decernatur. Ad hunc enim finem omnem affectum nostrum b c d
curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordie et quod ad custodiam pertinet discipline, e
nulla dissensione violetur , nulla desidia neglegatur. f
a) om. R.
b) ante correctionem: ambiguitatis MK.
c) korr. in de eo C; de eo K.
d) ante correctionem: huc M.
e) über der Zeile nachgetragen M; om. K.
f) om. K.
Polycarp 1.17.9
101
9. Leo episcopus universis episcopis per Cesaream Mauritaniam constitutis in Domino a
salutem.
Si que emerserint caus., que ad statum ecclesiarum et ad concordiam pertineant sacerdotum,
illic sub timore Domini volumus ventilentur et de componendis atque compositis omnibus ad b
nos relatio plena mittatur , ut ea, que iuxta ecclesiasticum morem iust. et rationabiliter fuerint c d
definita, nostra quoque sententia roborentur.
a) ante correctionem: Maritaniam M.
b) ventiletur K.
c) ante correctionem: relatione M.
d) eher mutatur M.
Polycarp 1.17.10
102
10. Gregorius.
Fratres, ut honor ecclesiasticus nostris diebus non evacuetur nec umquam Romana, que a a b
instituente Domino caput est omnium ecclesiarum, privilegiis suis umquam careat aut
expolietur, maiores vero et difficiliores questiones, ut sancta synodus statuit et beata c d
consuetudo exigit, ad sedem apostolicam semper referantur. Ceterum sanctorum patrum
statuta sequentes synodali auctoritate omnes, qui adversus patres armantur, ut patrum
Do'stlaringiz bilan baham: |