267
XXIII. In quibus locis episcopi et archiepiscopi non ordinandi sint . a b c
1. Leo universis episcopis per Cesariensem Mauritaniam constitutis . d d
Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus per canonum
statuta servari, ut non in quibuslibet locis neque quibuscumque castellis, et ubi antea non
fuerint, episcopi consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus
presbiterorum cura sufficiat. Episcopalia autem gubernacula non nisi maioribus populis et
frequentioribus civitatibus oporteat presidere, ne quod sanctorum patrum divinitus inspirata e e
decreta vetuerunt , viculis et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur et f g h i
sacerdotale fastigium, et honor, cui debent excellentiora committi, ipse sui numerositate
vilescat.
a) Zahl om. K.
b) atque CRV.
c) sunt CV.
d)-d) om. K.
e) neque korr. in namque C; neque RV.
f) folgt nachgetragen ne C.
g) vinculis M.
h) getilgt C.
i) getilgt C.
Polycarp 2.23.2
268
2. Ex concilio Sardicensi.
Licentia vero danda non est ordinandi episcopum aut in vico aliquo aut in modica civitate, cui
sufficit unus presbiter, quia non est necesse ibi fieri episcopum, ne vilescat nomen episcopi et
auctoritas. Non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus,
qu. episcopos habuerunt, aut si qua talis aut tam populosa est civitas, que mereatur habere
episcopum, si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet.
Polycarp 2.23.3
269
3. Ex concilio Africano. a
Placuit et illud, ut plebes, que numquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio
plenario uniuscuiusque provinci. et primatis atque consensu eius, ad cuius diocesim eadem
ecclesia pertinebat, decretum fuerit, minime accipiant . b
a) Inskription om. K.
b) ac- korr. M.
Polycarp 2.23.4
270
4. Ex concilio Niceno. a
Ne in una civitate duo sint episcopi.
a) Inskription om. K; davor Titel 24 V.
Polycarp 2.24.1
271
XXIV. De mensura metropolitanorum. a
1. Anacletus. Cap. XXVI. b b
Licet singul. metropoles civitates suas provincias habeant et suos metropolitanos habere
debeant episcopos, sicut prius metropolitanos habebant iudices seculares, primates tamen, ut
prefixum est, et tunc et nunc habere debent, ad quos post sedem apostolicam summa negotia c d e
conveniant, ut ibidem, quibus necesse fuerit, revelentur et iuste restituantur et hii, qui iniuste f
opprimuntur, iuste reformentur atque fulciantur, episcoporumque caus. et summorum
negotiorum iudicia, salva apostolice sedis auctoritate, iustissime terminentur. Hec ab antiquis,
hec ab apostolis, hec a sanctis patribus accepimus vobisque, ut postulastis, rimanda et futuris
tenenda temporibus mittimus et reliquis fratribus predicanda ac cunctis fidelibus tradendag
mandamus, ne pastorum imperitia, qui secuntur, deteriores fiant, dicente Domino per
prophetam: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam.
a) Zahl om. K; Titel schon vor II 23,4 V.
b) om. KR.
c) om. C; gestrichen R.
d) om. C.
e) ad M.
f) korr. in releventur R.
g) ante correctionem: tenenda M.
Polycarp 2.24.2
272
2. Hyginus. Cap. II. a a
Salvo in omnibus Roman. ecclesie privilegio, nullus metropolitanus absque ceterorum omnium
comprovincialium episcoporum instantia audiat aliquorum causas eorum , quia irrite erunt b b
aliter acte quam in conspectu eorum omnium ventilate; et ipse, si fecerit, coerceatur a
fratribus.
a) om. KR.
b)-b) causas audiat aliquorum eorum M; audiat aliquorum eorum causas K.
Polycarp 2.24.3
273
3. Anitius universis ecclesiis per Galli. provincias constitutis in Domino salutem. Cap. IIII. a a
Si quis metropolitanorum inflatus fuerit et sine omnium comprovincialium presentiali consilio
episcoporum aut eorum aut alias causas agere nisi eas tantum, que ad propriam suam b
pertinent parrochiam , aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia c
deinceps presumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc
apostolicam sedem, cui omnia episcoporum iudicia terminare precepta sunt, eius contumatia
referatur, ut vindicta de eo fiat et ceteri metum habeant. Si autem propter nimiam
longinquitatem aut temporis incommoditatem vel itineris asperitatem grave ad hanc sedem eius
causam defferre fuerit, tunc ad eius primatem causa deferatur et penes ipsum huius sancte
sedis auctoritate iudicetur. Similiter si aliquis episcoporum proprium metropolitanum
suspectum habuerit , apud primatem dioceseos aut apud hanc apostolicam sedem audiatur. d
a) om. KR.
b) om. hier CRV.
c) folgt agere CRV.
d) habuit C.
Polycarp 2.24.4
274
4. Ex epistola Calysti pape cap. XIII. a b b
Nullus primas vel metropolitanus diocesani episcopi ecclesiam vel parrochianum aut aliquid
eius parroechie presumat excommunicare vel diiudicare vel agere absque eius consilio vel c
iudicio, sed hoc observet, quod ab apostolis ac patribus et predecessoribus nostris est statutum
et a nobis confirmatum. Id est : si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam d d
solummodo propriam pertinet parroechiam, sine consilio et voluntate omnium
comprovincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit,
et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de comprovincialium e
coepiscoporum causis eorumque ecclesiarum et clericorum atque secularium necessitatibus f
agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur
pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut g
Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare, et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister
vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad
proprias pertinet parroechias, agant iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo ore h h i
concorditer glorificetur sancta trinitas in secula. Nullus primas , nullus metropolitanus nullus j
que reliquorum episcoporum alterius episcopi adeat civitatem aut possessionem accedat, que k
ad eum non pertinet et alterius episcopi est parroechi., super cuiusdam rei dispositione , nisi l m
vocatur ab eo, cuius iuris esse dignoscitur, ut quiddam ibi disponat vel ordinet aut iudicet, si
sui gradus honore potiri voluerit. Sin aliter presumpserit, damnabitur et non solum ille, sed
cooperantes eique consentientes, quia sicut ordinatio, ita eius et iudicatio et aliarum rerum n
dispositio prohibetur.
a) Inskription om. K.
b) om. KCRV.
c) davor getilgt e M.
d) oder Idem MKCR.
e) korr. M.
f) episcoporum M; om., nachgetragen episcoporum V.
g) dampnationis K.
h) constituta sanctorum C.
i) folgt uno CRV.
j) prima M.
k) folgt ad CRV.
l) altius M.
m) dispensatione K.
n) cooperatores C.
Polycarp 2.24.5
275
5. Lucius.
Similiter auctoritate fulti apostolica precipimus, ut nullus metropolitanus absque ceterorum
comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas, quia irrita erunt et ipse a
causam pro facto dabit.
a) irritæ K.
Polycarp 2.24.6
276
6. Nicenum concilium cap. VII. a
Quoniam mos antiquus obtinuit et vetusta traditio, ut .liæ episcopo honor deferatur, habeat
consequenter honorem, manente tamen civitatis metropolitan. propria dignitate.
a) Inskription om. K; Ex Niceno concilio (statt Nicenum concilium) CV.
Polycarp 2.24.7
277
7. Gregorius papa Brunichild. regin.. In epistola IIII lib. VIII. a b b
Prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii, nisi exigentibus causarum meritis, et fortiter
postulanti dari non debeat.
a) Inskription om. K.
b)-b) om. R; nur In om. CV.
Polycarp 2.24.8
278
8. Honorius papa. a
Quicumque sane metropolitanorum per plateas vel in letaniis uti pallio presumpserit et non
tantum in precipuis festivitatibus et ab apostolica sede indictis temporibus ad missarum b
solummodo sollemnia, careat illo honore. c
a) dieses Kapitel zweimal, das erste Mal ohne Inskription M; Inskription om. K.
1 b) sedem M .
1 c) om. M K.
Polycarp 2.24.9
279
9. Adrianus papa . a a
Nullus metropolitanus absque ceterorum omnium provincialium episcoporum instantia
aliquorum audiat causas eorum , quia irrit. erunt, immo etiam causam in synodo profecto b
dabunt. Nec reliquorum aliquis episcoporum suorum sacerdotum vel clericorum causas audiat
absque presentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi presentiac
clericorum confirmetur.
a) om. K.
b) om. K.
c) psentia M.
Polycarp 2.24.10
280
10. Ex concilio Calcedonensi. a
Pervenit ad nos quod quidam preter ecclesiastica statuta facientes convolarunt ad potestates b b
et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo
metropolitani esse videantur in una provincia. Statuit ergo sancta synodus de reliquo nichil ab c c
episcopis tale temptari. Alioquin qui hoc annisus fuerit, ammissione gradus proprii subiacebit. d
Qu.cumque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixe sunt,
honore tantummodo perfruantur, et qui ecclesiam eius gubernat episcopus, salvis scilicet veris
metropolis privilegiis sue.
a) Inskription om. K.
b) quoddam M.
c) videantur esse K.
d) ante correctionem: ammissioni C; ammissioni R; admissioni V.
Polycarp 2.25.1
281
XXV. Ne quis universalis appelletur. a
1. Pelagius papa Romanus episcopis omnibus. b
Nullus patriarcharum universitatis vocabulo umquam utatur, quia si unus patriarcha universalis
dicitur, patriarcharum nomen ceteris derogatur. Sed absit hoc, absit a fidelibus hoc sibi velle
quempiam arripere, unde honorem fratrum suorum imminuere ex quantulacumque parte
videatur. Quapropter caritas vestra neminem umquam suis in epistolis universalem nominet, ne
sibi debitum subtrahat, cum alteri honorem offert indebitum.
a) Zahl om. K.
b) davor II 25,2 M.
Polycarp 2.25.2
282
2. Ex concilio Africano. a b
Ut prim. sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos autc
aliquid huiusmodi, sed tantum prim. sedis episcopus . c
a) dieses Kapitel vor II 25,1 M.
b) Inskription om., das Kapitel nachgetragen K.
c)-c) om. K.
Polycarp 2.25.3
283
3. Gregorius Eulogio patriarch. Alexandrino. In epistola XXVIIII lib. VIII . a b b
Ecce in prefatione epistole, quam ad me ipsum, qui prohibui, direxistis, superb. appellationis
verbo universalem me papam dicentes imprimere curastis. Quod peto dulcissima mihi sanctitas
vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit prebetur. Ego
enim non verbis quero prosperari , sed moribus. Nec honorem esse deputo, in quo fratres c
meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque est honor honor universalis ecclesie,
meus honor fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego honoratus sum, cum singulis quibusque d
honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc
esse, quod me fateatur universum. Sed absit hoc, recedant verba, que universitatem inflant,
caritatem vulnerant.
a) eulegio C.
b)-b) om. K.
c) ante correctionem: properari M.
d) folgt est CV.
Polycarp 2.26.1
284
XXVI. De ordine ordinandorum. a
1. Gaius papa. Cap. VII . b c c
De episcoporum vero et presbiterorum diaconorumque et sequentium clericorum ordinibus
sanctos apostolos et successores eorum ac precipu. Anacletum et postea alios sufficienter
statuisse cognoscimus et iccirco non est necesse vos replicare, nisi quod illi non statuerunt.
Illud tamen nunc statuentes vobis et omnibus observare mandamus, ut ordines ecclesiasticos
sic ascendant in ecclesia , qui ordinari merentur, id est : si quis episcopus esse meretur, sit d e f f
primo hostiarius, deinde lector et postea exorcista, inde sacretur acolitus, deinde vero g
subdiaconus, deinde diaconus et postea presbiter, exinde , si meretur, episcopus ordinetur. Et h
regiones, sicut in hac urbe fecimus , per singulas urbes, que populose fuerint, diaconibus i
dividantur.
a) Zahl om. K.
b) Gregorius MC (ante correctionem: Gorius M).
c) om. KRV.
d) ecclesiam K.
e) ordinare M.
f) oder Idem MKCRV.
g) om. CRV.
h) exin K.
i) facimus K.
Polycarp 2.26.2
285
2. Silvester papa in generali residens synodo dixit. a a
Si quis desiderat in ecclesia militare aut proficere, sit primum hostiarius, deinde lector, et
postea exorcista per tempora, que constituerit episcopus. Deinde acolitus annis V,
subdiaconus annis V, custos martyrum annis V, diaconus annis V, presbiter annis III probatus
ex omni parte, in tantum ut etiam ab his, qui foris sunt, testimonium habeat bonum, unius
videlicet uxoris vir, que tamen a sacerdote sit benedicta, et sic probatus, si fuerit dignus et
vota cleri et populi occurrerint, canonice episcopus ordinetur. Quem postea nec clerus nec
populus perturbare debet, quia episcopi, qui throni Dei vocantur, non sunt lacerandi, sed magis
portandi et venerandi.
a) sinodo residens CV.
Polycarp 2.27.1
286
XXVII. De ordinandorum .tate. a
1. Fabianus papa . b
Si quis XXX etatis sue non impleverit annos, nullo modo presbiter ordinetur, etiam si valde ta
sit dignus, quia et ipse Dominus XXX anno baptizatus est et sic cepit docere. Oportet ergo mo c
eum, qui ordinandus est, usque ad hanc .tatem legitimam consecrari . d e
a) Zahl om. K.
b) om. C.
c) ante correctionem: precepit M; precepit K.
d) folgt nachgetragen non C.
e) korr. in conservari R; consecrare V.
Polycarp 2.27.2
287
2. Ex concilio Agathensi. a
Episcopum vero vel presbiterum ante XXX annos, id est antequam ad viri perfecti .tatem ta b
perveniat , nullus metropolitanus ordinare presumat, ne per .tatem, quod aliquotiens evenit, c
aliquo errore detineantur. d
a) Inskription om. K.
b) per K.
c) perveniant C.
d) terrore K.
Polycarp 2.27.3
288
3. Ex concilio Cartaginensi. a b
Placuit ante XXV annos .tatis nec diaconi ordinentur nec virgines consecrentur, et ut lector c c
populum non salutet, id est non dicat: Dominus vobiscum.
a) Inskription om. K.
b) om. CV.
c) annos XXV CV.
Polycarp 2.27.4
289
4. Ex eodem . a a
In veteri lege ab anno XXV levit. in tabernaculis servire precipiuntur. Cuius auctoritatem in b
canonibus sancti patres secuti sunt. Nos et divin. legis et conciliorum precepti immemores
infantes et pueros levitas facimus ante legitimam .tatem, ante experientiam vite. Ideoque ne
ulterius fiat a nobis, et divin. legis et canonum ammonemur sententiis. Sed XXV annorum
.tatis levitæ consecrentur et XXX annorum presbiteri ordinentur, ita ut secundum apostolicum
preceptum probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes. c
a) om. KV.
b) tabernaculo K.
c) prebentur M.
Polycarp 2.27.5
290
5. Ex Ancirano concilio. a b
Presbiter ante trigesimum .tatis sue annum nullatenus ordinetur, licet valde sit dignus. Sed hoc
tempus observet. Nam Dominus tricesimo .tatis sue anno baptizatus est et cepit predicare . c d
a) Inskription om. MK; davor Titel 28 K.
b) sirano C; ansirano V.
c) folgt noster CRV.
d) docere CRV.
Polycarp 2.28.1
291
XXVIII. De tempore ordinationis. a
1. Zephirinus Roman. urbis archiepiscopus omnibus episcopis. Cap. XIIII. b b
Ordinationes presbiterorum, levitarum tempore congruo et multis coram astantibus sollemniter
agite et probabiles ac doctores viros ad hoc opus provehite, ut de eorum societate et
adiumento plurimum gaudeatis.
a) Zahl om., der Titel schon vor II 27,4 K.
b) om. KR.
Polycarp 2.28.2
292
2. Leo episcopus Dioscoro Alexandrino episcopo. Cap. I. a a
Quod a patribus nostris propensiori cura novimus esse servatum, a vobis quoque volumus
custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel levitica ordinatio celebretur. Sed b b
post diem sabbati eiusque noctis, que in prima sabbati lucescit, exordia, consecrandi eligantur.
In quibus his, qui consecrandi sunt, ieiuniis a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod c d
eiusdem observantie erit, si mane ipso dominico die continuato sabati ieiunio celebretur, a e f
quo tempore precedentis noctis initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis, sicut in
pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est.
a) om. KR.
b) omnibus diebus CV.
c) ieiunis C; ieiunis korr. in ieiuni R.
d) sac M.
e) om. M.
f) continuatio C; continuo V.
Polycarp 2.28.3
293
3. Gelasius omnibus episcopis. Cap. X. a a
Ordinationes presbiterorum et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exerceri nemo b
episcoporum audeat. Itaque primi mensis, quarti, septimi et decimi ieiunii, sed etiam
quadragesimalis initii ac mediana XL die sabbati ieiunii circa vesperas ipsas ordinationes me c
noverint celebrandas.
a) om. KRV.
b) aut M.
c) ieiuni C.
Polycarp 2.28.4
294
4. Gelasius Petro episcopo Pontentino . a b
Dilectionis tue scripta suscepimus, in quibus significas Latinum diaconem ecclesie Grumentin.
ad episcopatum Marcellianensis ecclesie sive Consilinatium ab omnibus fuisse electum. Quod
ante iam hoc tempus pretulistis . Et iussimus, ut veniret, credentes eos de persona eius ab c d e
episcopo suo dimissoriam impetrasse. Unde vel nunc, sicut dicis eum concorditer ab universis f
Do'stlaringiz bilan baham: |