Titus Livius, Ab urbe condita XLI, 2,11 11



Download 28.9 Kb.
Sana25.06.2017
Hajmi28.9 Kb.
Titus Livius, Ab urbe condita XLI, 2,11
11. paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesattium, quo se principes Histrorum et regulus ipse Aepulo receperat, summa vi oppugnare coeperant.1 [2] eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit,2 [3] amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo3 alveo avertit. [4] ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae:4 et ne tum quidem memores pacis, in caedem coniugum ac liberorum versi, etiam ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, [5] palam in muris trucidatos praecipitabant. inter simul complorationem feminarum puerorumque, simul nefandam caedem, milites transgressi murum oppidum intrarunt. [6] cuius capti tumultum ubi5 ex pavido [220] clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus,6 [7] ne vivus caperetur; ceteri capti aut occisi. duo deinde oppida, Mutila et Faveria, vi capta et deleta. [8] praeda, ut in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus concessa est. quinque milia capitum sescenta triginta duo sub corona venierunt. auctores belli virgis caesi et securi percussi. [9] Histria tota trium oppidorum excidio et morte regis pacata est; omnesque undique populi obsidibus datis in dicionem venerunt.

Do'stlaringiz bilan baham:


Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2017
ma'muriyatiga murojaat qiling

    Bosh sahifa