Gregorius Santi Crisogoni Polycarpus [Collectio Canonum] Polycarpus


exemplis anteponenda est. Cui quidem exempla concordant, sed illa, que tanto meliora sunt a



Download 3,77 Mb.
bet10/63
Sana23.06.2017
Hajmi3,77 Mb.
#12508
1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   ...   63

exemplis anteponenda est. Cui quidem exempla concordant, sed illa, que tanto meliora sunt a

immitatione, quanto excellentiora pietate.

a) digniora CRV.

Polycarp 1.28.1

161

XXVIII. De prediis Roman. ecclesie non alienandis. a

1. Simachus papa in synodo.

Mansura cum Dei nostri consideratione decreta sancimus, ut nulli apostolice sedis presuli a

presenti die, donec disponente Domino catholic. fidei manserit doctrina salvatoris, liceat

predium rusticum, quantecumque fuerit vel magnitudinis vel exiguitatis, sub perpetua

alienatione vel commutatione ad cuiuslibet iura transferre. Nec cuiusquam excusentur

necessitatis obtentu, quippe cum non sit personale quod loquimur, nec aliquis clericorum vel

laicorum sub hac occasione accepta tueatur. Sed in usufructu rura aliquibus dari liceat nec b c

data retineri preter clericos et captivos atque peregrinos, ne male tractationis ministretur

occasio, cum liberalitatem ille alii tenere reserventur. Sane tamen domus quibuslibet urbibus

constitute, quarum statum necesse est expensa non modica sustentari, acceptis , si offerri d

contigerit, sub iusta estimatione redditibus et divini timore iudicii commodentur . Pari etiam e f

ecclesiarum per omnes Roman. civitatis titulos, qui sunt presbiteri vel quicumque fuerint,

astringi volumus lege custodes, quia nefas dicta est obligatione, qua se per caritatem Christi g

conectit summus pontyfex, ea hominem secundi in ecclesia ordinis non teneri. Quicumque h

tamen oblitus Dei et decreti huius immemor in constitutum presens committens quicquam de

iure tytulorum vel ecclesia superius prefata quolibet modo preter aurum argentum vel gemmas

vestes quoque, si sint vel si accesserint, aliqua mobilia ad ornamenta divina minime pertinentia i i

perpetuo iure, exceptis dumtaxat sub prefata conditione domibus, alienare temptaverit,

donator alienator ac venditor honoris sui ammissione multetur. Preterea qui petierit aut j

acceperit vel qui presbiterorum aut diaconorum seu defensorum danti subscripserit, quo iratus k

Deus animas percutit, anathemate feriatur. Sitque accipienti vel subscribenti de personis l

superius comprehensis, id est quas anathemate feriri censuimus, instituta p.na contubernium m n

servata, quam premisimus in alienatore vindicta, nisi forte et alienator sibi, dum repetit et qui o p

acceperit, celeri restitutione perspexerit. Quodsi minore anime sue cura quisquam remedium q r

oblatum forte neglexerit, supra ea que superius tenentur ascripta penarum genera contra fas, si

quod conceptum fuerit documentum, universis viribus, quamvis ab initio nullas habuerit,

effecetur. Sed etiam liceat quibuscumque ecclesiasticis personis voce contradictionis offerre et

ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere, nec aliquo se

ante tribunal Christi obstaculo muniat, quia religiosis animabus ad substantiam pauperum

derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. Huius autem constituti legem s s

in apostolica tantum volumus sede servari, universis ecclesiis per provincias secundum t u

animarum considerationem, quem proposito religionis convenire rectores earum viderint more v

servato.

a) XXVII V.

b) usus fructus CV; usu fructus R.

c) ario K.

d) accepti MK.

e) om. M; emendatione V.

f) commendentur C.

g) dictum CRV.

h) conecto M.

i) ornamentum divinum C; ornamentum divina V.

j) preterit K.

k) dantis K.

l) Sicque MK.

m) quos MK.

n) contubermii (vielleicht ante correctionem: contubernium) C.

o) prediximus MK.

p) alienatione KC.

Polycarp 1.28.1

162

q) celesti K; sceleri C.

r) minorem M; minori K.

s) consideratione pietatis MK.

t) apostolicam M.

u) tamen CR; om. V.

v) religiosis C.

Polycarp 1.29.1

163

XXIX. De pontificali et regali auctoritate. a

1. Leo episcopus Pulcherie auguste.

Omnes res aliter tute esse non possunt, nisi que ad divinam confessionem pertinent et regia et

sacerdotalis defendat auctoritas.

a) Zahl om. K; XXVIII RV.

Polycarp 1.29.2

164

2. Gelasius Anastasio imperatori.

Duo sunt, imperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur, auctoritas sacrata

pontificum et regalis potestas. In quibus gravius tanto est pondus sacerdotum quanto etiam a a

pro ipsis regiminibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti enim, fili

clementissime, quoniam licet presideat humano generi dignitate, tamen presulibus divinarum b

rerum devotus colla submittis atque ab eis causas tue salutis expectas. Hincque sumendis c

celestibus sacramentis eiusque ut competit, exponendis subdi te debere cognosceris religionis d e

ordine potius quam preesse, itaque inter hec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle

redigi voluntatem. Et post pauca : Si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus f f

fidelium convenit colla submitti, quanto potius sedis illius presuli consensus est adhibendus,

quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit preminere et subsequens ecclesie

generalis iugiter pietas celebravit.

a) tanto gravius CRV.

b) presideas CRV.

c) eius M.

d) eisque K.

e) disponendis CRV.

f) paulo post M.

Polycarp 1.29.3

165

3. Augustinus . a b

Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Sed quid, si illud iubeat, quod non debeas c d

facere? Hic sane contempne potestatem timendo potestatem. Ipsos humanarum legum gradus

advertite. Si aliquid iusserit curator, non faciendum est; tamen si contra proconsulem iubeat, e

non utique. Contempnis potestatem, sed eligis maiori servire. Ne hinc debet minor irasci, si f

maior prelata est. Rursum si aliquid ipse consul iubeat et aliud iubeat imperator, numquid

dubitatur illo contempto illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator et aliud Deus, quid

iudicatis? Maior potestas, da veniam. Tu carcerem, ille gehenna minatur. Hic iam tibi g

assumenda fides est tua tamquam scutum, in quo possis omnia ignita iacula inimici extinguere.

Sed insidiatur contra te potens et molitur contra te potens.

a) kein Absatz M.

b) om. MC; Et infra MCV.

c) ante correctionem: ordinatione M.

d) debeat M.

e) om. M.

f) Nec K; korr. in Nec CV.

g) gehennam KCR.

Polycarp 1.29.4

166

4. Augustinus.

Prodest ergo et severitas vestra, cuius ministerio quies adiuvatur et nostra. Prodest intercessio

nostra, cuius ministerio severitas temperatur et vestra. Non vobis displiceat, quod rogavi a a

bonis, quia nec nobis displicet, quod timemini a malis. Nam hominum iniquitatem etiam b

apostolus Paulus non tantum iudicio futuro, verum etiam de presentibus vestris secularibus

potestatibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem divine providentie pertinere. Omnis, c

inquid, anima potestatibus sublimioribus subdita sit, et cetera. Hec verba apostoli utilitatem

vestre severitatis ostendunt. Proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus debere qui timent,

ita dilectionem iussi sunt debere qui terrent. Nichil nocendi cupiditate fiat, sed omnia d

consulendi caritate, et nichil fiat immaniter , nichil inhumaniter . Ita formidabitur ultio e f

cognitoris, ut nec intercessoris religio contempnatur, quia et plectendo et ignoscendo hoc

solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur. Quo si tanta est perversitas et impietas, ut ei

corrigende nec discipline nec venie remedia suffragentur, a bonis tamen intentione atque

conscientia, quam Deus cernit, sive severitate sive lenitate non nisi officium dilectionis

impletur.

a) rogamini CRV.

b) om. MK.

c) a M.

d) folgt timentibus CRV.

e) non umaniter korr. in non humaniter R.

f) ante correctionem: inumaniter M.

Polycarp 1.29.5

167

5. Augustinus Donatistis.

Imperatores si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra veritatem legem darent, per

quam iusti et probarentur et coronarentur, non tamen faciendo quod illi iuberent, quia Deus

prohiberet, sicut iusserat Nabucodonosor , ut aurea statua adoraretur. Quod qui facere a

noluerunt, Deo talia prohibenti placuerunt. Quando autem imperatores veritatem tenent, pro

ipsa veritate contra errorem iubent. Quod quisquis contempserit, ipse sibi iudicium acquirit.

Nam inter homines penas luit et apud Deum frontem non habebit, quia hoc facere noluit, quod b

ei per cor regis ipsa veritas iussit, sicut ipse Nabucodonosor post miracula salutis trium c

puerorum commotus atque mutatus per veritatem contra errorem edictum proposuit, ut

quicumque blasphemarent Deum Sydrac Misach et Abdenago, in interitum domus eorum irentd

in dispersionem. Et non vultis, ut aliquid tale contra vos iubeant imperatores christiani, cum

sciant a vobis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari. Idem in eodem. Videte quam perverse e f

et impie dicatur, quod dicere soletis, quia si bonus sit homo, ipse sanctificat eum, quem

baptizat, si autem malus sit et nesciat ille, qui baptizatur, tunc Deus sanctificat. Hoc si verum

est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur potius quam a notis bonis, ut

magis a Deo quam ab homine possint sanctificari. Sed absit a nobis ista dementia. Quare ergo g

non verum dicimus et rectæ sapimus, quia semper Dei est ista gratia et Dei sacramentum,

hominis autem solum ministerium est. Qui si bonus est, adheret Deo et operatur cum Deo. Si

autem malus est, operatur per illum Deus visibilem sacramenti formam, ipse autem donat

invisibilem gratiam.

a) Nabuchodosor M.

b) qui C.

c) Nabuchodosor M.

d) folgt et CRV.

e) qd K; korr. in qui C.

f) Absatz C.

g) possit M.

Polycarp 1.29.6

168

6. Augustinus Bonifatio.

Auxilium petivit Vagiensis episcopus ab imperatore christiano, non tam sui ulciscendi causaa

gratia quam tuendæ ecclesie sibi credit. . Quod si pretermisisset, non eius fuisset laudanda b c

p.nitentia, sed negligentia merito culpanda. Neque enim et apostolus Paulos vite sue d e

transitorie consulebat, sed ecclesie Dei, quando contra illos, qui eum occidere conspiraverant, f

consilium eorum tribuno ut proderetur effecit. Vnde factum est, ut eum ad locum, quo fuerat

perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretur insidias. Romanas etiam leges

implorare minime dubitavit, civem Romanum se esse proclamans, quos tunc affligi verberibus

non licebat . Itemque ne Iudeis eum interimere cupientibus traderetur, cesaris poposcit g h

auxilium, Romani quidem principis, sed nondum christiani. Ubi satis ostendit, quid facere i

deberent postea Christi dispensatores, quando imperatores christianos periclitante ecclesia j

repperirent.

a) om. K.

b) om. CRV.

c) tradit. K.

d) neglegenda M.

e) ante correctionem: merita M.

f) quam K.

g) licebit M; ante correctionem: licebit R.

h) iuderis M; ante correctionem: iuderis V.

i) quod CRV.

j) om. C.

Polycarp 1.29.7

169

7. Augustinus in psalmis.

Iulianus extitit infidelis imperator, nonne extitit apostata iniquus ydolatra? Milites christiani

servierunt imperatori infideli. Ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum,

qui in c.lo erat. Quando volebat, ut ydola colerent , preponebant illi Deum. Quando autem a

producere aciem iubebat dicendo : 'Ite contra illam gentem,' statim obtemperabant. b

Distinguebant Dominum eternum a domino temporali et tamen subditi erant propter

Dominum eternum et domino temporali. c

a) folgt ut thurificarent C; ut turificarent RV.

b) dicente M.

c) Deum M.

Polycarp 1.29.8

170

8. Ieronimus in epistola ad Tytum.

Si bonum est, quod precipit imperator aut preses, iubentis obsequ.re voluntati. Si vero malum

et contra Deum sapit, responde ei illud de actibus apostolorum: 'Ob.dire oportet Deo magis

quam hominibus.' Hoc et ipsum de servis aput dominos et de uxoribus aput viros et de filiis a

aput patres, quod in illis tantum debeant dominis viris parentibus esse subiecti , que contra Dei b

mandata non sunt.

a) ante correctionem: seruit M.

b) subiectis M.

Polycarp 1.29.9

171

9. Nicholaus servus servorum Dei sanctis episcopis, qui in convicinum villam publicam secusa

civitatem Silvanectis concilio convenistis.

Lege imperatorum non in omnibus ecclesiasticis controversiis utendum esse , presertim cum b c d

conveniat evangelic. atque canonic. sanctioni aliquotiens obviare. Ad quod ostendendum e

duorum horum, Innocentii scilicet et Gregorii, satis sufficiunt testimonia. Sanctus quidem

Innocentius in decretali epistola sua ad Alexandrum Antiochenum episcopum ait: 'Nam quod

sciscitaris, inquiens, utrum divisis imperiali iudicio provinciis, ut duo metropoles fiant, si duc f g

metropolitani debeant nominari. Non ergo visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum

Dei ecclesiam commutari honoresque aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendis h

duxerit imperator.' 'Beatus Gregorius scribens ad Theotistam patriciam inter cetera:' Si enim, i

inquid, religionis causa coniugia debere solvi dicantur, sciendum est quia, etsi hoc lex humana j

concessit, lex tamen divina prohibuit . Ecce quemadmodum imperiali iudicio non possunt k l

ecclesiastica iura dissolvi, et qualiter te, quod lex humana concessit, lex divina prohibuit. Nonm

quod imperator leges, quibus sepe ecclesia contra hereticos utitur, sepe contra tyrannos atque

contra pravos quosque defenditur, dicamus p.nitus renuendas, secundum eas, quod n o

evangelicis apostolicis atque canonicis decretis, quibus ponende sunt, nullum posse inferrep

iudicium asseramus.

a) prope CR; om. V.

b) Legem MK.

c) folgt nochmals in RV.

d) est R.

e) aut CRV.

f) divisi MK.

g) vero M; II K; due C. o

h) et K.

i) placidam K.

j) dissolvi RV.

k) concessit MK.

l) Et te MK.

m) Nam M; Num V.

n) sed K.; cum C; cum per RV.

o) om. CRV; stattdessen nochmals eas gestrichen C.

p) inferri CRV.

Polycarp 1.29.10

172

10. Adrianus papa Engilkanno Mediomatric. urbis episcopo.

Constitutiones contra canones et decreta presulum Romanorum vel bonos mores nullius sunt

momenti.

Explicit liber I. a a a

a) om. KR.

Polycarp 2.1.1

173

Incipit liber II a

I. De prelatorum electione b

1. Anacletus. Cap. XXI. c c

Electionem quoque, ut supra memoratum est, summorum sacerdotum sibi Dominus d

reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset. e

Electionem enim illorum taliter iubet fieri apostolus: Si quis sine crimine est, unius uxoris

virum, filios habentem fideles, non in accusatione luxuri. aut non subditos. f

a) om. M.

b) Zahl om. MKR.

c) om. KR; am Rand XXI R.

d) korr. in Eiectionem R.

e) p(a)p(a) K; om. V.

f) accusationem M.

Polycarp 2.1.2

174

2. Innocentius Aurelio Cartaginiensi episcopo . a b

Miserum est eum fieri magistrum, qui numquam discipulus fuit, eumque summum sacerdotem

fieri, qui in nullo gradu umquam obsecutus fuerit sacerdoti.

a) ante correctionem: cartaginensi M; cartaginensi CV.

b) Rubrik Item de eodem R.

Polycarp 2.1.3

175

3. Leo episcopus Rustico Narbonensi episcopo. Cap. I. a a

Nulla sinit ratio, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi nec a plebibus b

expetiti nec a provincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati. Unde cum sepe

qu.stio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum,

quod nec docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoapostolis in eorum c

ecclesiis ordinati sunt, que ad proprios pertinebant episcopos, et ordinatio illorumd

consuetudo iudicio presidentium facta est, potest rata haberi, ita ut ipsis in ecclesiis e ff

perseverent. Aliter autem vana est habenda consecratio , que nec loco fundata est nec g

auctoritate munita.

a) om. KCV; am Rand, ferner Rubrik De eodem R.

b) cùi M.

c) pseudoepiscopis CRV.

d) eorum CRV.

e) consueto CRV.

f) in ipsis C.

g) consecranda K.

Polycarp 2.1.4

176

4. Leo episcopus Anastasio Thessalonicensi episcopo, Cap. III. a a

In civitatibus, quarum rectores obierint, de substituendis episcopis hec forma servetur, ut is,

qui ordinandus est, etiam si bon. vite testimonio fulciatur, non laicus, non neophitus nec

secunde coniugis sit maritus, aut qui unam quidem habeat vel habuerit, sed quam sibi viduam b c

copularit. Sacerdotum enim tam excellens electio est, ut hec que in aliis membris ecclesie non

vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita.

a) om. K; am Rand R.

b) qui C.

c) folgt nachgetragen non C.

Polycarp 2.1.5

177

5. Idem Cap. V. a a

Cum de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus preponatur, quem cleri plebisque b c

consensus concorditer postulaverit, ita ut, si in aliam fortasse personam partium se vota

diviserint, metropolitani iudicio is alteri preferatur, qui maioribus et iuvatur studiis et meritis, d

tantum ut nullus detur invitis et non petentibus ordinetur, ne pleps invita episcopum non

optatum aut contempnat aut oderit et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuit habere

quod voluit.

a) om. K; am Rand R.

b) summis M.

c) eher d(e)i K; ante correctionem: clerici R; clerici V.

d) ante correctionem: his M.

Polycarp 2.1.6

178

6. Leo episcopus omnibus episcopis per Cesariensem Mauritaniam constitutis. Cap. I. a a b b

Principatus, quem aut seditio extorsit aut ambitus occupavit, etiam si moribus atque actibus

non offendit, ipso tamen initii sui est pernitiosus exemplo; et difficile est, ut bono peragantur

exitu, que malo sunt inchoata principio. Quod si in quibuslibet ecclesie gradibus providenter c

scienterque curandum est, ut in domo Domini nichil sit inordinatum nichilque preposterum,

quanto magis elaborandum est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur, non

Download 3,77 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   6   7   8   9   10   11   12   13   ...   63




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish